« 1 tortus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 136c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORTUS1
1. TORTUS, Tortum, Damnum, injustitia, vis, violentia alicui illata. Jo. de Janua :
Tortus a torqueo dicitur. Hic tortus, tus, i.* corrisio, vel injuria.Gloss. Lat. Gall. :
Tortus, ta, tum, Tort, injurieux. Tortus, tus, torsion, ou injure.Edictum Pistense Caroli Calvi cap. 20 :
Sic injustitiam istam exsolvant, sicut illi, qui in suo ministerio Tortum faciunt.Cap. 23 :
Sicut ille, qui Tortum in suo Comitatu, vel ministerio fecerit.Adde cap. 26. Vetus Notitia in Tabulario Vindocin. n. 6 :
In perverso et aperto Torto nobis postea abstulit.Charta Ludovici II. Imp. pro monasterio Casauriensi :
Pro nulla denique mallatura quispiam a Monachis præfati monasterii, vel ab Advocato eorum Tortum quærere audeat, quia.... eidem monasterio concessimus.Tabularium S. Joannis Angeriac. :
Thetbaldus fecit eis multa Torta.Prima Statuta Rob. I. Regis Scotiæ cap. 17 :
Quandiu defendens aut suus prælocutor defendet Tort, et non reason, etc.Ubi Skenæus :
Quamdiu tenens defendit se nihil fecisse contra jus vel legem.Testamentum Sancii I. Reg. Portugall. æræ 1217. apud Brandaonem tom. 4. pag. 261 :
De quibus faciant pacari, quantum invenerint, quod accepi cum Torto.Charta Monasterii S. Albini Andegav. ann. circiter 1090 :
Recognoscens Tortum suum et rectum monachorum, etc.Tabularium S. Florentii :
Bellum conquerentium, quo Tortum superavit rectum.Proverbium apud Aremoricos natum occasione prælii apud Conquireticum ann. 992, ubi Conano Britonum Duce interfecto, Fulco Comes Andegav. victoria potitus est. Adde formulam vet. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 91. col. 1. Chartam ann. 1112. in Probat. novæ Hist. Occitan. tom. 2. col. 381. aliam ann. 1138. apud D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu p. 507. Chronicon Parm. ann. 1243. apud eumd. Murator. tom. 9. col. 768. Statuta Pallavicinia lib. 2. cap. 20. Vercell. fol. 3. v°. etc. Torfait et Torfez, nostris. Testam. ann. 1274. ex Chartul. Vallis N. D :
Et s'ainsi estoit que mis venist avant de qui j'eusse riens eu par mauvaise raison,...... je vel que il soit rendu par mes eseuqiteurs, lesquieus je establis et doins plein pooir de mes detes paier et de mes Torfais amender.Aliud ann. 1275. ibidem :
Je veil e establis e commant que totes mes doites soient payées et tos mes Torfez adreciez e amendez.
P. , 1766.
◊ Lit. remiss. ann. 1375. in
Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 123 : Icellui deffunct avoit fait paravant audit sire de Disquemue plusieurs griefs, Torfaiz, dommages et villenies.
In Tortum mittere. Diploma Pipini Regis Aquitaniæ ann. 835. tom. 12. Spicilegii Acheriani :
Ipsumque Advocatum nemo præsumat temerario ausu distringere, vel in Tortum mittere, etc.Tabularium Brivatense ch. 446 :
Ipsumque Advocatum nemo præsumat distringere, vel in Tortum mittere.Fori Oscæ ann. 1247. fol. 3 :
Debet mittere suum nuntium ad portam de illo, qui facit ei Tortum, etc.Fol. 6 :
Et si testatus fuerit Infantio ad Villanum cum justitia, et sint ambo, qui tenent Tortum, etc.Mox :
Et si ille, qui se clamat, est de una villa, et qui facit Tortum de alia, etc.Rursum :
Emendet ipsum Tortum.
Tortum Elevare. Vetus Placitum in Tabulario Viennens. Eccl. fol. 70 :
Archiepiscopus Viennensis B. misit in placitum Duranni Cheuvrii de Torto, quod elevaverat in terra sua, et in causis Ecclesiæ S. Mauritii. Et cum ipse Durannus noluit ire Jerusalem, dimisit in manu Archiepiscopi Tortum, quod ipse elevaverat, et ejus ministri in terra illa, etc.
◊ Latini porro tortum, seu tortuosum dicunt,
quidquid obliquum est, vel non rectum ; unde damnum, vel injustitia aliqua, seu violentia
recto opponitur. Glossæ Lat. Gr. :
Tortus, ϰαμφθείς. Glossæ Gr. Lat. :
Μανιάξ, Tortile, circulus tortus.Papias :
Linea dicitur, qua lignarii utuntur, ne Tortum aliquid construant.Prudentius in Apotheosi hymno 1 :
Constantinus African. lib. 2. Pantechn. cap. 8 :Tam multa surgunt perfidorum compitaTortis polita erroribus.
Os coxæ majus est totius corporis ossibus Tortum in extranea parte a superiori, in familiari ab inferiori.Infra :
Ne corpus Tortum et non rectum fieret.Iter obliquum et Tortum, lib. 3. Annal. Genuens. ad ann. 1196. apud Murator. tom. 6. col. 378.