« »
 
[]« 1 tortura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 136b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORTURA1
1. TORTURA, Torturæ, Cruciatus, Tormenta, seu supplicia, quibus ad eruendam a reis confessionem judices uti solent : Gallis Tortures. Quod quidem torturarum genus Anglis inauditum, Francis nostris ut inhumanum passim ii objiciunt. Joan. Fortescutus de laudibus legum Angliæ cap. 22 :
Non igitur contenta est lex Franciæ in criminalibus, ubi mors imminet, reum testibus convincere, ne falsidicorum testimonio sanguis innocens condemnetur ; sed mavult lex illa reos tales Torturis cruciari, quousque ipsi eorum reatum confiteantur, quam testium depositione, qui sæpe passionibus iniquis, et quandoque subornatione malorum ad perjuria stimulantur. Quali cautione et astutia criminosi etiam et de criminibus suspecti, tot Torturarum in regno illo generibus affliguntur, quod fastidit calamus ea literis designare... Leges etiam ipsæ civiles, deficiente testium copia, in criminalibus veritatem consimiliter extorquent tormentis ; qualiter et faciunt etiam quamplurima regna. Sed quis tam duri animi est, qui semel ab atroci tanto torculari laxatus, non potius innocens ille, omnia fateretur scelerum genera, quam acerbitatem sic experti iterum subire tormenti, et non semel mori mallet, dum mors sit ultimum terribilium, quam toties occidi et totidem gehennales furias morte amariores sustinere
? Nec multis post, gravius invehitur in judices ipsos, qui hisce tormentis adsunt ipsi :
O judex, quibus in scholis didicisti, te præsentem exhibere, dum pœnas luit reus ? Executiones quippe judiciorum in criminosos per ignobiles fieri convenit, etc.
Sed hoc non novum. Auctor ad Herennium :
Majores nostros dicemus, veri inveniendi causa cruciatibus ac tormentis voluisse quæri, et summo dolore homines cogi, ut quicquid sciant, dicant.
Vide Leges Alfonsinas parte 7. tit. 30. Michælem del Molino in Repertorio Foror. Aragon. v. Tortura, Correctiones Statutorum Cadubrii cap. 61. Chronicon D. de Gravina apud Murator. tom. 12. col. 680. Annal. Genuens. apud eumdem tom. 17. col. 1163. etc.
P. Carpentier, 1766.
Ita quoque appellatur Locus ubi Tortura exercetur, vel Torturæ instrumentum, in Computo ann. 1536. ex Tabul. S. Petri Insul. :
Pro reparatione Torturæ in carcere, lvj. solidos.