« »
 
[]« Trabale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 139c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRABALE
TRABALE, Lignum, quod transit per rotas. Joannes de Garlandia in Synonymis :
Temo, longale, Trabale, furcale, forale.
Trabale Judicium. Concilium Toletan. XIII. can. 2 :
Vidimus multos et flevimus, ex Palatini ordinis officio cecidisse, quos et violenta professio ab honore dejecit, et Trabale judicium aut morti, aut ignominiæ perpetuæ subjugavit.
Quo loco Trabale judicium dici videtur firmum, ratum, et supremum ; solemne enim est veteribus Scriptoribus Trabale appellare, quidquid ingens et firmum est, eodem sensu, quo Trabalis jussio dicitur in Nov. Theodosii de Judæis, quæ cum summa severitate exercetur :
Trabali jussione decernimus, ut quicunque, etc.
Ita clavo trabali figere dixit Cicero 5. in Verr. Paulinus Nat. 9. Felic. :
Corpora transfixis Trabalibus inclyta clavis.
Vita SS. Ferreoli et Ferrutii :
Capitibus beatorum Martyrum Trabales clavi..... malleis ferreis affixi.
Gloss. Gr. Lat. : Δοϰώδης, Trabalis. Est igitur judicium trabale adeo firmum et validum, ut quemadmodum valida trabs flecti aut disrumpi non potest, ita et illud nulla ratione convellatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trabale Ferrum, pro Gladio, poetice dixit Odo de varia fortuna Ernesti Bavariæ Ducis, tom. 3. Anecd. Marten. col. 370.