« »
 
[]« 2 tractator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 142c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATOR2
2. TRACTATOR, Qui de rebus seriis docte et erudite tractat, scribit, loquitur, disputat. Gloss. Gr. Lat. : Ὁμιλία, Loquela, sermo, locutio. Ὁμιλιτιϰός, Tractator. S. Cyprianus in Præfat. ad libr. de Cardinal. operib. Chr. :
Sublimes materiæ subtilium ingeniorum exigunt Tractatores.
Infra :
Aditum ad se temerariis Tractatoribus vel scriptoribus interdicit.
S. Hieronymus adversus Helvidium :
Quæ non solum pene omnes Græciæ Tractatores in suis voluminibus reliquerunt.
Spartianus in Geta :
Fuit adolescens moribus asperis, a natura decorus, Tractator, gulosus, etc.
Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 4 :
De pauperibus supradictis quemdam optimum Tractatorem et scriptorem in Capellam suam assumpsit.
Horatius, Ethicus Tractator dicitur Ivoni Carnotensi Epist. 7.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huc, ut videtur, revocari possunt Tractatores, de quibus hæc habentur in Privilegiis Ecclesiæ Rom. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect. col. 1232 :
Pacta et conventiones, concordata inter Regem ipsum (Siciliæ Tancredum) et Ecclesiam Romanam, mediantibus Cardinalibus missis ad Regem et certis aliis Tractatoribus deputatis per Regem super appellationibus libere faciendis in toto regno ad Ecclesiam Romanam.
Oratores intelligo vel viros doctos, qui de negotiis prudenter et erudite tractare poterant. []
Tractatores dicti præsertim Librorum sacrorum Interpretes, qui de rebus sacris tractant. S. August. de Doctrina Christ. :
Debet divinarum Scripturarum Tractator et dictor, defensor rectæ fidei, ac debellator errorum, et bona docere, et mala dedocere.
Vincentius Lirin. Commonit. 1 :
Doctores, qui Tractatores nunc appellantur, quos hic idem Apostolus etiam Prophetas interdum vocat, eo quod per eos Prophetarum mysteria populis aperiuntur.
Ruffin. de adulteratione Librorum Origenis :
Quoscunque veterum nobilium Tractatorum invenerunt de his, quæ ad gloriam Dei pertinent, plene et fideliter disputasse, etc.
Facundus Hermianensis lib. 4. cap. 2 :
Hieronymus quoque noster, vir admodum doctus, qui etiam tantæ fuerat lectionis, ut omnes, aut pene omnes, sive in Græco, sive in Latino eloquio divinarum Scripturarum Tractatores legeret, etc.
Idem lib. 9. cap. 5 :
Proinde melius facimus, si quemadmodum divinam Scripturam, sic etiam ejusdem Scripturæ Tractatores locutos contra hæreticos fuisse credamus.
Arnobius Junior in Psal. 67 :
Cleros enim hoc loco dictos et Judæi dicunt, et nostri plurimi Tractatores.
Senator lib. de Divin. Instit. cap. 17 :
Habent etiam post Tractatores, (SS. Patres) diversos relatores temporum studia Christiana, etc.
Nicolaus I. PP. Epist. 42 :
Si enim ipsorum decreto cæterorum opuscula Tractatorum approbantur, etc.
Didymus apud S. Hieronymum in Epist. 51. ad Domnionem,
Scientia Scripturarum omnes sui temporis Tractatores vincere
dicitur ; adde Epist. 52. 61. 62. 64. etc. Idem Hieronymus Claudiano Mamerto lib. 2. de Statu animæ cap. 9.
Potissimus Tractatorum
appellatur : Lupo Servato de Trib. quæst.
Alterum lumen Tractatorum
. Beda, Monacho Sangallensi lib. 1. de Carolo M. cap. 2.
Peritissimus post sanctum Gregorium Tractator.
S. Eulogius, Alvaro Cordubensi in ejus Vita n. 10.
Tractator peritissimus et dictator.
Origenes, Sidonio lib. 2. Epist. 9.
Scævus cavendusque Tractator,
Sulpitio Severo Dial. 1. cap. 3.
Tractator sacrarum Literarum peritissimus. Ecclesiastici Tractatores,
apud Vigilium Tapsensem lib. 5. contra Eutychem. Adde Auctorem Prædestinati pag. 36. 82. etc. Mitto, quæ alii de hac voce observarunt, Juretus, Savaro, Sirmondus, Jacobus Gothofredus, Joan. Filesacus, Baluzius, et alii.