« »
 
TRACTATUS 1, TRACTATUS 2, TRACTATUS 3, TRACTATUS 4, TRACTATUS 5, TRACTATUS 6, TRACTATUS 7, TRACTATUS 8, TRACTATUS 9.
[]« 1 tractatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS1
1. TRACTATUS, Ὁμιλία, Collatio, præsertim de rebus sacris, præterea concio Episcopi vel Sacerdotis ad populum. Acta Numidarum Martyr. apud Surium 1. Maii, et Baron. ann. 262. n. 39 :
Horum tanta charitas fuit, et tanta dilectio, ut licet taciti possent jam devotæ et obsignatæ virtutis exemplis fidem fraternitatis extruere ; tamen ad stabilitatem perseverantiæ latius consulentes, pectoribus nostris rorem Tractatus salutaris infunderent : neque enim tacere poterant, qui Dei sermonem videbant. Nec mirum si paucis illis diebus tam large nostrum omnium mentes eorum Tractatus salubris animavit in quibus jam Christus, micante gratia de proxima passione fulgebat.
S. Cyprian. de Opere et Eleem. :
Quales nunc in Ecclesia quosdam videmus quorum præclusæ aures, et corda cæca nullum de spiritualibus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet, quod contemnant in Tractatibus servum, quando a talibus Dominum videamus esse contemptum.
Adde eumdem Epist. 78. et Optatum lib. 4. et 5. Ambrosium in Ep. 14. Gaudentium Brixiensem, etc.
Tractatus populares, quos Græci Homilias vocant
, inquit S. Augustinus in Epist. 4. ad Quodvultdeum, præfixa lib. de Hæresib. et Victorem Vit. lib. 1.
Populares sermones Ecclesiastici
, eidem Augustino lib. 1. Retract. cap. 22. et serm. 20. de Diversis cap. 7. Chronic. Reichersperg. ann. 436. de eodem S. Augustino :
Usque ad illud tempus 232. confecerat libros, exceptis innumerabilibus Epistolis, et homeliis, et aliis Tractatibus popularibus.
Vide Petrum Chrysologum serm. 36. initio. In Concilio Laodiceno can. 19. ὁμιλίας ἐπισϰόπων, Tractatus Episcoporum, vertit Isidorus Mercator. In Capitul. Caroli M. lib. 1. cap. 73. al. 78.
Soli Canonici libri, et Catholici Tractatus, et Sanctorum authoritates et dicta legi et tradi
jubentur. Ita Tractare, pro Scripturas sacras exponere, usurpat, lib. 1. Sacrament. Eccles. Roman. cap. 33. semel ac iterum. Vide Tractator 2.
[]« 2 tractatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS2
2. TRACTATUS, Consilium. Senator lib. 8. Epist. 10 :
Defensorem omnium suis Tractatibus adjuvabat, et ministrando consilium, regebat ipse Rectorem.
Vide Tractator 4. et Tractare 1.
[]« 3 tractatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS3
3. TRACTATUS, Consilia Episcoporum, in quibus de rebus Ecclesiasticis tractatur, disceptatur. Tractatus Nicænus, non semel apud S. Hilarium in Fragmentis. S. Ambrosius Ep. 13 :
Hoc scriptum est in Ariminensi Synodo ; meritoque Concilium illud exhorreo, sequens Tractatum Concilii Nicæni, a quo me nec mors nec gladius poterit separare.
Infra :
Si Tractandum est, Tractare in Ecclesia didici, quod fecerunt patres mei.
Ita etiam Tractatum Concilii Nicæni dixit [] Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Palladium pag. 498. et Tractatum plenum, quem ibidem Concilium plenum vocat. Codex Canonum Ecclesiæ Africanæ cap. 47 :
Περὶ τῆς πίστεως γὰρ τοῦ ἐν Νιϰαίᾳ τραϰτάτου ἠϰούσαμεν.
Epistola Clericorum Italiæ directa Legatis Gallor. ann. 552 :
Usque ad universalis Concilii Tractatum.
Epistola Synodalis Concilii Aurelian. I :
Quia tanta ad religionis Catholicæ cultum gloriosæ fidei cura vos excitat, ut sacerdotalis mentis affectu Sacerdotes de rebus necessariis Tractaturos in unum colligi jusseritis, etc. Tractatus, ac deliberatio Synodi,
apud Facundum Hermianensem lib. 1. cap. 5. Synodalis Tractatus, in Epist. Leonis I. PP. ad Flavian. CP. et apud Marbodum Diac. in Vita S. Licinii Episc. Andeg. Tractatus Ecclesiasticus, in Epist. 9. Gelasii I. PP. Lex 15. Cod. Th. de Episcop. etc. (16,2.) :
In Ariminensi Synodo super Ecclesiarum et Clericorum privilegiis Tractatu habito, etc.
Hlotharii Imp. Epistola ad Leonem IV. PP :
Observantes, ut si ipse ratum esse decerneret, ex suo latere viros idoneos destinaret, quia una cum Episcoporum ipsius provinciæ Tractatu, causam utriusque inquirere, et canonice definire valerent.
Præfatio Concilii Wormaciensis ann. 868 :
Dum.... apud Wormaciam.... convenissemus, ut de quibusdam Ecclesiasticis utilitatibus communis a nobis Tractatus ageretur, etc.
Concilium Romanum ann. 904. cap. 2 :
Quatenus cum ad Synodum convenerint, libere cis Tractare et statuere liceat, quæ Sanctorum Patrum canonica censura decrevit.
Concilium Trosleianum ann. 909. in Præf. :
De statu sanctæ Ecclesiæ ac totius regni utilitate Tractaturi.
Adde Conc. Confluent. ann. 922. cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tractatus, Congregatio, Conventus Monachorum in capitulo congregatorum. Charta ann. 1232. ex Chartul. Campaniæ fol. 194. col. 2 :
Conventus Latiniaci post cessionem Gaufridi quondam Abbatis Latiniaci Tractatum habuerat de electione Abbatis..... Conventus Latiniaci vacante monasterio antequam Tractatum habeat de eligendo Abbatem, etc.
[]« 4 tractatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 144a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS4
4. TRACTATUS, Epistola, quam Pontifex recens electus ad alios Pontifices mittebat, fidei suæ testis, quam Synodicam appellabant, ut in hac voce docemus. Auctor Prædestinati lib. 1. hæresi 89 :
Consuetudo est namque, ut unum Tractatum suum Episcopus Alexandrinus mittat ad Constantinopolim, qui recitetur in Pascha, et Tractatum suum Constantinopolites, qui Alexandriæ recitetur. In Tractatu suo Constantinopolites Nestorius scripsit, Mariam non esse Theotocon, sed Christotocon, etc.
[]« 5 tractatus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 144a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS5
5. TRACTATUS. Charta Petri Abbatis S. Benigni et Menardi Abbatis S. Sequani pro societate monastica, apud Perardum pag. 265 :
Post brevis recitationem statim fiet officium, et ea die si talis fuerit hora, vel in crastino Missa matutinalis, cum signorum pulsatione et Tractatu celebrabitur.
An Tractu ?
[]« 6 tractatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 144a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS6
6. TRACTATUS, Pactum, compositio, Gall. Traité. Charta S. Benigni Divion. ann. 1282 :
Rogavimus dictos Abbatem et Conventum.... ut ipsi dicto Tractatui consentirent. Tractatus pacis,
in Litteris ann. 1225. apud Rymer. tom. 1. pag. 280. Occurrit passim hac notione.
[]« 7 tractatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 144a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS7
7. TRACTATUS, Examen. Canonizatio S. Edmundi Cantuar. Archiep. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1843 :
Habito diligenti Tractatu, licet nihil invenisset omissum, quod diligens inquisitor facere debuisset, tamen, etc.
[]
[]« 8 tractatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS8
8. TRACTATUS, Convulsio, spasmus. Miracula B. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 204 :
Malum quod vocatur in majoribus morbus caducus, et habebat Tractatus, quos habet ille quem arripuit malum prædictum.
Vide Tractus 5.
[]« 9 tractatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 144b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS9
9. TRACTATUS, Jactus. Lit. remiss. ann. 1395. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 99 :
Petrus Laurentii, filius Bartholomei ludendo jecit rotam uno Tractatu ; quo facto Bartholomeus prædictus cepit et levavit de facto rotam ipsam a dicto ludo, et illam longe extra dictum ludum projecit.
Forte pro Tractus.