« 3 tractatus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATUS3
3. TRACTATUS, Consilia Episcoporum, in quibus de rebus Ecclesiasticis tractatur,
disceptatur. Tractatus Nicænus, non semel apud S. Hilarium in Fragmentis. S.
Ambrosius Ep. 13 :
Hoc scriptum est in Ariminensi Synodo ; meritoque Concilium illud exhorreo, sequens Tractatum Concilii Nicæni, a quo me nec mors nec gladius poterit separare.Infra :
Si Tractandum est, Tractare in Ecclesia didici, quod fecerunt patres mei.Ita etiam Tractatum Concilii Nicæni dixit Vigilius Tapsensis lib. 1. contra Palladium pag. 498. et Tractatum plenum, quem ibidem Concilium plenum vocat. Codex Canonum Ecclesiæ Africanæ cap. 47 :
Περὶ τῆς πίστεως γὰρ τοῦ ἐν Νιϰαίᾳ τραϰτάτου ἠϰούσαμεν.Epistola Clericorum Italiæ directa Legatis Gallor. ann. 552 :
Usque ad universalis Concilii Tractatum.Epistola Synodalis Concilii Aurelian. I :
Quia tanta ad religionis Catholicæ cultum gloriosæ fidei cura vos excitat, ut sacerdotalis mentis affectu Sacerdotes de rebus necessariis Tractaturos in unum colligi jusseritis, etc. Tractatus, ac deliberatio Synodi,apud Facundum Hermianensem lib. 1. cap. 5. Synodalis Tractatus, in Epist. Leonis I. PP. ad Flavian. CP. et apud Marbodum Diac. in Vita S. Licinii Episc. Andeg. Tractatus Ecclesiasticus, in Epist. 9. Gelasii I. PP. Lex 15. Cod. Th. de Episcop. etc. (16,2.) :
In Ariminensi Synodo super Ecclesiarum et Clericorum privilegiis Tractatu habito, etc.Hlotharii Imp. Epistola ad Leonem IV. PP :
Observantes, ut si ipse ratum esse decerneret, ex suo latere viros idoneos destinaret, quia una cum Episcoporum ipsius provinciæ Tractatu, causam utriusque inquirere, et canonice definire valerent.Præfatio Concilii Wormaciensis ann. 868 :
Dum.... apud Wormaciam.... convenissemus, ut de quibusdam Ecclesiasticis utilitatibus communis a nobis Tractatus ageretur, etc.Concilium Romanum ann. 904. cap. 2 :
Quatenus cum ad Synodum convenerint, libere cis Tractare et statuere liceat, quæ Sanctorum Patrum canonica censura decrevit.Concilium Trosleianum ann. 909. in Præf. :
De statu sanctæ Ecclesiæ ac totius regni utilitate Tractaturi.Adde Conc. Confluent. ann. 922. cap. 1.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tractatus, Congregatio, Conventus Monachorum in capitulo congregatorum. Charta ann. 1232. ex
Chartul. Campaniæ fol. 194. col. 2 : Conventus Latiniaci post cessionem Gaufridi quondam Abbatis Latiniaci Tractatum habuerat de electione Abbatis..... Conventus Latiniaci vacante monasterio antequam Tractatum habeat de eligendo Abbatem, etc.