« 1 tradere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRADERE1
1. TRADERE, Prodere, Gall. Trahir. Passim usurpat vetus Interpres Evangeliorum, ubi de
Juda proditore, pro Græco παραδοῦναι. Hinc Sedulius
Acrost. Christi v. 74 :
Tunc ille Judas carnifex, Ausus magistrum Tradere, etc.Vita S. Hugonis Abbat. Bonæ-vallis, tom. 1. Aprilis pag. 47 :
Miles unus perfidus et dolosus, qui eodem anno duo castella Tradiderat et destruxerat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tradimentum, Proditio, in Charta ann. 1190. in v. Raptus laudata. Vetus
membrana apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 244 : Tradimentum cum civibus Fribergensibus fecit, ita quod promissis privilegiis et libertatibus imperialibus cives Fribergenses dolo circumvenit... Quod cum cives tunc Traditores Regi promisissent, etc.Regimina Paduæ ad ann. 1279. apud Murator. tom. 8. col. 424 :
Fuit factum Tradimentum, quando Bartholomæus et Ansedisius fratres de Schinellis fuerunt de Padua forbanniti.Adde col. 429. Chronicon Parm. ad ann. 1284. tom. 9. ejusdem Muratorii col. 805. Epistolam cujusdam Cartusiani apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1635. Statuta Pallavicinia lib. 2. cap. 25.
Traditio, Proditio, Gall. Trahison, apud Simeonem Dunelm. ann. 1088. 1096. Radulphum
de Diceto ann. 1190. et alios non semel. Leges Alfonsinæ part. 6. tit. 2. lege 1 :
Læsæ Majestatis crimen, tanto quiere dezir en Romance come yerro de Traycion, que faze omo contra la persona del Rey.
Traditor, Proditor, Gall. Traitre. Tacitus lib. 1 :
Quin potius interfecto Traditore, fortunam virtutemque suam malo omine exolverent.Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 163 :
Regebat tunc EcclesiamIta etiam usurpant Leges Edwardi Confess. cap. 19. Thwroczius non uno loco, et alii passim. MS. :(Remensem)Arnulfus Lotharii Regis, qui quintus a Karolo Calvo fuit, filius, qui Traditor cognominatus est ob id, quia civitatem patruo suo Karolo reddidit, cum doleret regnum alienæ stirpi datum, et suæ præreptum.
Nus ne m'osoit du TrahitorRiens nule dire for amor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Traditiosus, Proditorius, in Vita B. Caroli Boni n. 91. tom. 1. Martii pag. 200.