« »
 
[]« 2 traditores » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 147b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRADITORES
2. TRADITORES, dicti ex Christianis, qui atrocitate pœnarum perterriti, quos apud se haberent codices sacros, tradebant Tyrannis. Horum ingens numerus fuit, sed prope infinitus illorum, quorum constantia nulla est concussa formidine, qui, ne sacros libros traderent, lubentissimo animo mortem oppetierunt. Horum memoriam præsertim agit 2. Jan. Martyrologium Romanum. S. Augustinus lib. 7. de Baptismo contra Donatist. cap. 2 :
Post Cypriani mortem 40. et quod excurrit annis peractis, Traditio codicum facta est, unde cœperunt appellari Traditores.
Sub Diocletiano nempe. Acta SS. Saturnini et Socior. Mart. Carthag. cap. 1. n. 2. 11. Febr. :
Qui pleni Deo, devicto atque prostrato diabolo, victoriæ palmam in Traditores et eorum consortes ferentes, qua illos ab Ecclesiæ communione rejecerant, cuncti Martyres proprio sanguine consignabant. Fas enim non fuerat, ut in Ecclesia Dei simul essent Martyres et Traditores.
Adde cap. 3. n. 16. De iis etiam idem Augustinus Epist. 50. 162. 164. 171. de Verb. Dom. serm. 18. cap. 19. lib. 3. contra Crescon. cap. 27. 30. in Collat. 3. cap. 13. lib. 7. de Baptismo contra Donatist. cap. 2. Concilium Arelatense I. can. 13. etc.
P. Carpentier, 1766.
Tracher, eadem notione, in Instr. ann. 1217. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 56. col. 1. Traiteur, unde Traitrement, proditorie, apud Bellom. in Consuet. Bellovac. MSS. cap. 53. pag. 80. v°. col. 1. Trahites, in Poem. MS. de Cleomades :
Sachiés que chilz est uns gillere,
Mauvais et Trahites et lere.
Trahidose de muliere perfida dicitur, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 257. Tredoulx vel Treidoulx, apud Lemovices, ex aliis Lit. ann. 1452. in Reg. 181. ch. 105. Tridor, Bigerronibus, ex aliis ann. 1416. in Reg. 169. ch. 348.