« »
 
[]« Tradux » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 147c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRADUX
TRADUX, Stirps, progenies. Glossæ antiquæ MSS. et ex iis Papias : Tradux, ex altero ducta propago, radix vel origo. Glossæ Lat. MSS. Reg. Cod. 1013 : Tradux, Propago. Aliæ : Tradux, origo. Eulogius lib. 3. Memorial. Sanctorum cap. 17. de Aurea S. :
Grandique fastu Arabicæ Traducis exornabatur.
Alvarus in Vita ejusdem S. Eulogii :
Patritia Senatorum Traducere natus.
Isidorus Pacensis æra 728 :
Julianus Episcopus ex Traduce Judæorum, ut flores rosarum de inter vepres spinarum, productus, etc.
Tradux, invenitur etiam, inquit Joannes de Janua, pro originali peccato, quod Adam commisit, et ab ipso in posteros fuit translatum, sicut de patribus filii propagantur. Hinc
Traduciani, appellati vulgo a Pelagianis Catholici omnes, qui, contra quam ii, mortem in omne genus humanum
per transitum seu Traducem, et per peccatum et per semina transire, currere
, ut loquitur Marius Mercator lib. Subnotat. cap. 9. § 7. 14. hoc est per peccatum originale, existimant. Idem Mercator lib. laudato cap. 6. § 5 :
Quomodo non et tu Traducianus es, ut tibi libet, et adhuc licet, nomen imponere Catholicis Christianis ?
Annianus in Præfat. ad homilias Chrysostomi :
Quantum nobis consolationis exoritur, cum cernimus tam erudito, tamque illustri Orientis Magistro, eam, quam in nobis Traducianus oppugnat, adstrui veritatem ?
Infra :
Solvendo omnes illas quæstiones, quibus Traducianus os innitens beatum Paulum vitiorum obfuscatione commaculat, ut scilicet fidelibus suis Apostolico exemplo peccata conciliet.
Prudentius in Apotheosi v. 977 :
Hæc prima est natura animæ : sic condita simplex
Decidit in vitium per sordida fœdera carnis.
Exin tincta malo peccamine Principis Adæ
Infecit genus omne hominum, quod pullulat inde
Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
Primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
Vide Auctorem Prædestinati lib. 1. hær. 88. et Cæsarium quæst. 78. etc.
Tradux denique vox usurpata ab iis hæreticis, qui animas a parentibus in filios traduci existimabant. Aiebant enim, animas rationales esse ex traduce, id est ex propagatione ductas, vel origine, ex altero, ita ut anima filii ex anima patris originem haberet. Quam hæresin carpit loco laudato Prudentius :
Vitandus tamen error erit, ne Traduce carnis
Transfundi in sobolem credatur fons animarum
Sanguinis exemplo, cui tenta propagine vena est.
[] Eusebius Pamphili in Apologia Origenis ex versione Ruffini :
De anima vero, utrum ex semine Traducis ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis seminibus habeatur, an vero aliud habeat initium, etc.
Ejusmodi Traducianorum hæresin exagitant Hieronymus Epist. 61. ad Pammachium cap. 6. Epist. 82. lib. 2. in Rufinum cap. 1. 2. 5. Cæsarius S. Gregorii Nazianzeni frater quæst. 78. etc. Vide Auctorem Prædestinati, hæresi 26. 86.