![[]](img/image.png)
TRAGELAPHUS, Tragelaphe, apud Cotgravium. Dialog. creatur. dial. 101 :
Tragelaphus, id est, Hircocervus, dicit Brito, nomen est compositum a Tragos, quod est hircus, et Laphos, quod est cervus ; qui licet sit ejusdem speciei cum cervo, villosos tamen habet armos ut hirci, et mentum barbatum, cornubus ramosis.