![[]](img/image.png)
TRAGUM, Instrumentum piscatorium, rete : Tragula, Plinio lib. 16. cap. 8.
Glossæ Isidori :
Tragum, genus piscatoriæ.Idem Isid. lib. 19. cap. 5 :
Tragum, genus retis ab eo quod trahatur nuncupatum, ipsum et Verriculum ; verrere enim trahere est.Gloss. Lat. Gall. :
Tragum, Rais à pescher, Trouble.Charta Edgari Regis Angl. pro Monasterio Ramesiensi :
Cui sanctus in somnis apparuit sic fando Benedictus : Aurora spargente polum,Mox :tuum ejiciens Tragum, multitudini copiosæ voti compos obviabis piscium.
Prædictus igitur piscatorum didascalus iis auditis evigilans,....... in aquam, sicut sibi jussum fuerat, Tragum suum laxare cœpit, et sicut sanctus Pater prædixerat, copiosam multitudinem piscium conclusit.Vide Tragal.
P. , 1766.
◊ Idem quod Tryans
appellatur, in Stat. baillivi Senon. ann. 1327. ex Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item Tryans couranzEjusdem est originis vox Gallica Trayneau, retis species, quod trahendo ducitur ad capiendas perdices. Lit. remiss. ann. 1472. in Reg. 195. ch. 745 :(deffendons)en toutes saisons.
Lesquelz compaignons traynoient certain filé à prendre perdrix et autres oyseaulx.... Le suppliant print icellui Trayneau, etc.Vide Tirasse.