« »
 
[]« 2 trana » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 151c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRANA2
2. TRANA, Lydio, et Goldasto, Evectio, tractoria. At Evectio tranæ dicitur conjunctim, in Charta Caroli M. apud Will. Hedam in Rixfrido Episcopo Trajectensi :
Præterea præsenti præcepto decernimus...... ut non per ullos portus, neque per civitates, ubicunque in nostro regno aut pagis, aut territoriis, teloneus exigatur, nec de navali vel carrali, neque de saumis, seu Tranæ evectione, vel rotaticum, vel pontaticum...... requiratis vel exigatis, etc.
Quid sit Trana hoc loco, non facile est assequi. Papias MS : Tranas quidam putant esse, quibus mare colligitur ; Donatus vero vehicula esse sine rotis. Donatus habet Traha, non Trana, ad 1. Georgic. unde conficitur perperam Papiam apud eumdem Tranas legisse. Recte tamen dixit, tranas esse locum, ubi mare colligitur, sunt enim piscatoriæ, seu piscariæ, quæ ad ædium vestibula conficiebantur in mari, quas Leo Imp. Nov. 57. et 104. ἐποχας, vocat, quasi aquarum maris remoras, nos Retenuës d'eaux dicimus, posteriores vero Græci τράνας, ut auctor est Michaël Attaliata in Synopsi tit. 95. Eæ autem ἐποχαί, non tam fuere retia in mare extensa confixis palis, quod vult Cujacius lib. 14. Observat. cap. 1. quam maritimæ piscinæ, seu ex aqua maris exundantis in ipso littore confectæ. Proinde tranæ evectio, nihil aliud fuerit, quam quod pro piscium maris evectione pensitabatur : quot et
Tranaticum dicitur in Charta Ludovici Pii, et Caroli C. ex Tabulario Flaviniacensi : ...
Nec salutaticum, ncc laudaticum, nec Tranaticum, nec de hoc, quod homines ad eorum dorsa portant, exigere aut exactare præsumat
. Adde Appendicem ad Capitularia Baluzii n. 67. et 26. [] in quo posteriori privilegio male legitur Tranicticum, pro Tranaticum : quod rursum legitur in Hist. Lotharing. tom. 1. col. 555. In Histor. S. Michael. cap. 3. apud Pertz. Script. tom. 4. pag. 80. lin. 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Evectionem, quæ fit traha interpretatur Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 18. ex alio ejusdem Caroli M. Privilegio apud Aimoinum lib. 5. cap. 1 :
Teloneus exigatur nec de novale, nec de carale, neque de saumis, neque de Trana evectione, nec rotatico, nec pontatico.
Legit Baronius tom. 9. Annal. ad ann. 779. ubi idem Privilegium habet :
Nec de navali, nec de carrali, neque de saumi, sive de Trana evectione vel rotaticum, vel pontaticum.
In quibus verbis multiplicem distinguit evectionemlaudatus Vossius, aliam quæ navi fit, aliam quæ curru, aliam quæ traha, vehiculi genere sic dicto, quod non volvatur rotis, sed trahatur : quod postremum evectionis genus tranam dici putat, quæ idcirco evectioni navali et carrali opponatur.