« Transcambata » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 152c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRANSCAMBATA
TRANSCAMBATA, Saltus, insultatio, Gall. Gambade, ab Occitano Cambata, Spatium
inter pedes divaricatos interjectum, Gall. Enjambée. Sentent. Inquisit. Tolos. apud
Limborch. pag. 170 :
Affirmans quod ex quo ipse Rex Carcassonensibus et Albiensibus super factis inquisitorum deficiebat in justitia, ipsi poterant licite alium Dominum sibi assumere : et ex quo Rex ipse unam eis fecerat Transcambatam (quia scilicet non providerat eis circa dicta negotia, ut volebant) aliam sibi per eos fieri justum erat.