« »
 
[]« Transcornati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 152c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRANSCORNATI
TRANSCORNATI. Chronicon Novalicense lib. 3. cap. 14. de quodam joculatore, qui dux viæ fuerat Carolo M. pergenti [] in Italiam contra Langobardos :
Tunc accedens jam dictus joculator ad Regem petiit, ut sibi promissum daretur, quod ante illi pollicitus fuerat. Tunc ait illi Rex : Postula, quod vis. Cui ille : Ego ascendam in unum ex his montium, et tubam fortiter porsonabo corneam, et quantum longe audiri potuerit, dabis mihi in merito et munere cum viris et fæminis. Et Rex : Fiat tibi juxta verba tua. Qui protinus adorans Regem abiit. Ascendensque in uno monticulo, fecit, sicut dixerat. Descendensque ibat per viculos et arvam, et interrogans quos inveniebat : Audisti, inquit, sonitum tubæ ? Cui si dixisset : Etiam audivi, dabat illi mox colaphum dicens : Tu, inquit, es meus servus. Ita ergo dedit illi Carolus quantum sonitum tubæ audiri potuit, atque ita, dum vixit, tenuit, suique filii post eum, qui usque in præsentem diem servi ipsi Transcornati vocantur.