« »
 
[]« 1 transitorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 154c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRANSITORIUM1
1. TRANSITORIUM, Transitura, Transitus, Quod præstatur a transeuntibus per terras alicujus domini, Gall. Droit de passage. Transitorium tributum, in lege Longob. lib. 1. tit. 14. § 16. Ludov. P. 43. Transitoriæ consuetudines, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 8. Ch. Phil. I. Reg. Franc. pro Abbat. Becci in 20. vol. Bulla Innoc. II. PP. ann. 1135. ex Archiv. Resbac. :
Insulis quoque et molendinis, necnon et piscatoriis cum pontibus etiam cunctisque aquæ Transitoriis.
Chart. Regum Angl. in Camera Comput. Paris. pag. 17 :
Quæ sive teloneum, sive Transitus nominatur, sive alio nomine dicitur, quod solet exigi pro consuetudine fisci a vendentibus, vel ementibus, vel Transeuntibus.
Diploma Lotharii II. Imp. ann. 1137. tom. 2. Ampliss. Collect. Marten. col. 99 :
Nullum teloneum, nullum pontaticum, nullum Transitum vel exitum, nullum denique publicum terra aquave vectigal, aut pensionem monachi..... in nullo regni nostri loco persolvant.
Donatio ann. 20. Ludovici Regis :
Donavi Ecclesiæ Cluniacensi... omnes consuetudines, amnem quoque subter currentem cum Transitu.
P. Carpentier, 1766.
Transaige, in Charta ann. 1387. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 109. col. 2 :
A nous seul et pour le tout appartenoit esdits termes....... le peage, le passaige, Transaige, les ventes, etc.
Vide Transmissum.
Transitura, in Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 59 :
Ut nullus ad Palatium, vel in hostem pergens, vel de Palatio, vel de [] hoste rediens, tributum quod Transituras vocant, solvere cogatur.
Lex Longob. habet hoc loco Transitorium. Trastura, eadem notione in Chartis Italicis apud Ughellum tom. 4. pag. 787. 789. 795. Capitulare 5. Lud. Pii ann. 819. cap. 16. Trasturas etiam habet, ubi Codd. alii straturas, tricturas, tristuras, uti monet Baluzius. Rhenanus lib. 2. Rerum German. pag. 93. videtur legisse straturas. Tresturas vero habet Charta Caroli C. ann. 18. Ind. 2. in Tabul. Dervensi :
Silvas etiam quas ex omni parte in circuitu monasterii concessimus, et mercatum in prædicta villa Glonna, et Tresturas ad salem emendum, quas de pontanatico S. Petro et B. Berchario in usus Monachorum tradidimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Charta Liutpr. Langob. reg. ann. 715. vel 730. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 24 :
Item in Campo Marcio Transitura debeat dare binos tremisses per singulas naves.
Vide supra Transfretatio.