« »
 
[]« Travacha » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 159b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRAVACHA
TRAVACHA. Otto Morena in Hist. Rer. Laudensium pag. 53 :
Cremenses vero cognoscentes, se non posse defendere murum castri, quin destrueretur, Travacham magnam ex lignis et terra insimul compositam ibi intus in ea parte, in qua ipsum murum destrui videbant, juxta eum construxere.
[] Et pag. 54 :
Quandam machinam, quam fecerant super Travacham, quam ipsi ex lignis et terra intus juxta murum castri composuerant, etc.
Ubi vox travacha videtur poni pro travaglio, quomodo Galli dicimus un travail, pro quolibet munimento ad propulsandos hostes exstructo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pro Travacha Muratorius tom. 6. col. 1041. et 1043. e Codice Ambrosiano legit Travata, ut infra videre est ; quod magis placet ; est enim Travata, Academicis Cruscanis Riparo fatto con travi, Propugnaculum trabibus constructum : quæ notio belle congruit locis citatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Travacha vero Tentorium est, Italis Trabacca, Academicis Cruscanis Spezie di padiglion da guerra, tenda. Statuta Vercell. fol. 3 :
Habendo.... tentoria et Travachas in exercitu ad usum suum, etc.
Et fol. 280. v° :
Ego Massarius Communis juro ad sancta Dei Evangelia bona fide et sine fraude salvare, custodire et gubernare balistas, tentoria sive Travachas, ferramenta, etc.
Rolandinus Patav. lib. 10. cap. 4. apud Murator. tom. 8. col. 313 :
Cum tentoriis, Travachis et tendis.
Memoriale Potestatum Regiens. ad annum 1218. ibid. col. 1090 :
Invenerunt Christiani in dicto campo papiliones, Travaclas rarissimas et cultras optimas, etc.
Emendo Travachas. Chronic. Parm. ad ann. 1279. tom. 9. ejusdem Murator. col. 791 :
Travachæ et pavioni erant in platea Communis, ubi jacebant infirmi.
Vide Lexicon Milit. Caroli de Aquino et mox Travata.