« »
 
[]« Traylebaston » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 161b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRAYLEBASTON
TRAYLEBASTON, a Gall. Tray le baston, hoc est Trahe, vel Educ baculum ; vox vulgaris apud Anglos, qua ita ii vocarunt severiores inquisitiones primitus factas a Justitiariis sub Edw. I. in omnes cujuscumque generis malefactores. Nic. Trivettus in Chronico ann. 1304 :
Hoc anno ordinati sunt Justitiarii, qui de malefactoribus inquirerent.... et juxta demerita punirent inventos. Hi Justitiarii ab hominibus popularibus vocati sunt de Tray le baston, quod sonat : Trahe baculum.
Matthæus Westmonast. ann. 1305 :
Circa eadem vero tempora processit in publicum novum inquisitionis breve, quod Anglice dicitur Tray le baston, contra invasores alienarum terrarum, qui propter timorem conquerentium, ipsas terras vel prædia in manus potentiorum alienarunt, et contra conductitios hominum vapulatores, etc.
Historia Roffensis eod. ann. apud Spelmannum :
Circa hæc tempora processit in publicum novæ inquisitionis breve, quod Anglice dicitur Tray le baston, contra intrusores, conductitios hominum vapulatores, conductitios seisinæ captores, pacis infractores, raptores, incendiarios, murduratores, pugnatores. Multi hoc perempti, multi redempti, multi noxii, pauci innoxii sunt inventi, adeo quidem rigido processit hujus cohercionis justitia, quod pater proprio filio non parceret, etc.
Adde Thomam Walsinghamum eodem ann. 1305. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 77 :
Dominus Robertus filius Walteri cum aliis super Tray le baston apud Chelmisford, inquirendo de malefactoribus, etc.
Apud Spelmannum Justitiariorum Inquisitio sub Edw. III. Rege sic inscribitur :
Tray le baston coram Rogero de Grex et sociis suis Justic. apud S. Albanum, an regni Regis Edwardi III. post conquestum, quinto.