« Tremissis » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 166a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREMISSIS
TREMISSIS, pro Tressi, seu tertia parte assis, vocem esse inferioris ætatis pridem
observatum a viris doctis. Capitolinus in Alexandro Severo :
Tremisses aureorum formati sunt.Utuntur passim Lex Wisigoth. lib. 7. tit. 2. § 11. tit. 4. § 4. tit. 6. § 5. leg. 8. tit. 3. § 10. 12. 15. tit. 4. § 11. 26. 31. lib. 9. tit. 1. § 9. 14. Lex Burg. in Præf. et tit. 4. § 3. tit. 5. § 3. tit. 6. § 1. tit. 27. § 1. Add. 1. tit. 2. § 3. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 3. § 1. tit. 8. cap. 2. § 4. Lex Frision. tit. 1. § 9. Lex Aleman. tit. 75. 77. etc. præterea Julianus Antecessor, Concil. Bracarense ann. 572. cap. 4. Paulus Warnefridus lib. 5. cap. 39. Leo Ostiens. lib. 2. cap. 8. etc. Chart. ann. 765. apud Brunett. Cod. Dipl. Etrur. tom. 1. pag. 584 :
Vindedit ad pretium placitum et finitum, quod inter nos bono animo conbenet, auro Trimissi septe fenitum et adinpletum pretium, etc.Ita quatuor Tremisses, in Chron. Farf. loco exscripto mox in Tremissus, et in alia ann. 759. apud Brunett. pag. 566 :
Vindedit tibi qui supra Joviano petia una de terram aridipsima.... hoc est in Trimissi quatuor id est in uno sol. centum pedis in longa et centum in lato et in illo uno Trimisse triginta pedis per triginta, et recipi ego qui supra vinditor ad te emtore pro supra scripta vinditione in auro Trimissi quatuor, finitum pretium, etc.Ubi primo Tremissis pro parte fundi usurpatum videtur, pro parte vero pedis tertia, in Charta ann. 765. modo laudata ubi hæc leguntur :
Terrula....... mensurata est de una parte perticas 14. et de ali parte est perticas undeci et pedi sex e Tremisse unu, et de tertiam pars perticas septe et pedes sex et Tremisse uno, de quartam pars perticas tres, et ipsa perticas de pedes deodeci ad pedes justus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Minus
attente Tremissis, pro Tressi dictum ait vir doctissimus :
Tressis enim est trium assium ; Tremissis vero tertia tantum pars
assis : quæ duo plurimum distant. Gloss. Lat. Gall. Sangerman : Tremissis, la tierce part du sols. Tressis, le pris de 111. mailles.
P. , 1766.
◊ Varro lib. 4. de Ling.
Lat. : A tribus assibus, tressis. Tricessis, a tribus decussibus, id est, trecenis assibus.Laur. in Amalth. :
Tremisses, nummi valentes tertiam partem solidorum seu aureorum. Tressis, trium assium. Persius : Vilis et minimi pretii.
Tremissus, Eadem notione. Pactum Childeberti et Chlotarii § 6 :
Si servus minus Tremisso involaverit, etc.Lex Alamannor. tit. 1. cap. 6. § 3 :
Saiga autem est quarta pars Tremissis, hoc est, denarius unus,.... Tremissus est tertia pars solidi, et sunt denarii quatuor.Vetus Charta in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 226 :
Et ego Adelbertus sol. 21. et Tremisso sicut diximus.Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 404 :
Vineam de Tremissis iv. emit pretio bovis unius. Tremissuspro eo qui valet Tremisse legitur in Friscinga. Tremissa pars, pro tertia, ni fallor, apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 66.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tramisia. Liber niger Scaccarii pag. 56 : Octo solidos dabunt ultra Tramisiam.
Trimisium. Anastasius Bibl. in Silvestro :
Domum quæ præstat solidos 58. et Trimisium.Idem in Exilio S. Martini :
Nec semel de regione ista usque ad unum Trimisium, frumentum potui comparare.