« Trenca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 167a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRENCA
TRENCA. Gratianus Lucius in Cambrensi everso pag. 306 :
Accuratiorem Hiberniæ divisionem priscus quidam scriptor Fintanus, Orfear dictus, carmine complexus est, e quo quæ huc facientia desumpserim, hic subjicio. Hiberniam universam in Trinchechead, quod voce Latina Trenca, nescio unde hausta Osullevanus exprimit, dispescuit. Trencam autem 30. pagis constare Fintanus ait, additque singulos pagos pascua 4. boum armentis sic dissitis, ut se mutuo non pertingant, abunde suppeditare. Ultoniam vero 35. Trencas : Mediam 18. Connaciam 30. etc. complecti affirmat.