« »
 
[]« Trespellius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 169a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRESPELLIUS
TRESPELLIUS, vel Trespellio, sive Tresbellio, ut legit Eccardus in Pacto Legis Salicæ tit. 3. § 9. Trium villarum, quasi Tresvillio, trivillanus ; bell enim Germanis est villa. Id negat Eccardus ; unde Tresbellio deducit a Tres, et Bulle : quo nomine, inquit, taurum indigitamus[]  ; hac enim ratione trium sc. villarum taurus accurate exprimitur. Alii scribunt belle dici campanulam, unde belhuys campanarium dicitur, tresbellio, dryschel. Ita tresbellio, erit de trois clochers. Lex Salica tit. 3. § 7 :
Si quis taurum gregem regentem furaverit, qui de tribus villis communes vaccas tenuerit, hoc est Trespellius, 700. den..... culpab. judicetur.
Quibus verbis, ut quidam putant, non tam taurus, quem Bannalem dicimus, intelligi debet, quam is de quo Consuetudo Britannica art. 420 :
En trois villages peut avoir un taureau, qui ne peut estre empesché d'aller à jeu : et pour icelui quelque part qu'il soit trouvé, ne doit estre payé amende, desdommage, ou assise.
Ex lege igitur Salica docemur, jam olim taurum admissarium communem fuisse tribus villis seu pagis. Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 592. et Graff. Thesaur. Ling. Franc. col. 332. tom. 6. voce Spilôn.
P. Carpentier, 1766.
Trepellius, in Cod. Estensi apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 287. ubi Glossa : id est, qui bene trepat. Porro Germanis, ut notat vir eruditus, Treppe idem sonat, quod Italis Salita, montata ; quod tauro admissario recte convenit.