« »
 
[]« Treugarius » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 173c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREUGARIUS
TREUGARIUS, Treugæ procurator et arbiter. Charta ann. 1177. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 284 :
Si contigerit quod aliqua prædictarum civitatum vel locorum vel personarum, quæ sunt ex parte societatis offenderit aliquam civitatem, locum vel personam, quæ sunt ex parte imperatoris, et non fuerit emendatum per Treugarios, qui ad hoc electi sunt, imperator vel alii, qui sunt ex parte sua, non propterea frangant treugam, sed civitates societatis et alii de societate ponant ea sub banno juxta arbitrium Treugariorum.
Treuganos et Treuganorum, apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 156. Treugani pro Treugrani vel Treugrani restituit Savinius Hist. Jur. Rom. med. temp. tom. 3. cap. 19. § 49. not. d. apud Pillium Summa in Tres lib. Cod. de irenarchis (10, 75.) :
Officium irenarchæ consistit in sedandis rixis atque discordiis..... in latronibus et aliis malefactoribus comprehendendis et similibus... forsan tales sunt homines, qui apud nos justitiæ consules vel Treugani hodie nuncupantur.
Vide in Treva et Trevanus.