« Trezena » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 174a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREZENA
TREZENA. Litteræ Humberti II. Dalph. ann. 1345. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 519. col. 1 :
Summa dictarum personarum in numero, inclusa Domina, xxx. Extimantes esse necessaria pro dicta domina matre nostra cum personis prædictis et Trezena quolibet anno, videlicet de frumento cccc. sest. etc.Adnotat Cl. Editor nostris vulgo dici Trezain id, quod a venditore supra justum numerum datur emtori, qui res emit per numerum duodecim, seu quarteronum vendi solitas ; aitque, per analogiam ad hunc usum Trezena hic dici de personis, quas D. Dalphina secum habere poterat ultra numerum 30. personarum sibi de more assignatarum. Quid si Trezena eo loci sit, pro Terdena, triginta, Gall. Trentaine. Nihil certe absurdi sequeretur.