« »
 
[]« Tricalium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 179a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRICALIUM
TRICALIUM, Trivium, triplex callis, aut via. Tabularium Casauriense ann. 968. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 958 :
Et sine Tricalio de Caserese, et Tricalio de Meneliano.
Col. 959 :
Et sunt infra fines sine Tricalio de Galisiano, et sine via, quæ pergit, etc.
Ubi vocabulo tricalio suprascriptum legitur minusculis litteris, sed antiquis, i. trivio. Idem videtur quod Trifinium, de quo Isidorus Orig. 15. lib. cap. 14 :
dictum eo quod trium possessionum fines adstringit,
vel forte attingit. Vide Callis.