« Tricenarium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 179c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRICENARIUM
TRICENARIUM, Tricenarius, Officium 30. Missarum, quod totidem diebus peragitur pro
defunctis : vel obventiones quæ obveniunt Sacerdotibus ratione ejusdem officii. Martyrol.
Corb. MS. de Societate Eccl. S. Medardi Suession. et S. Bertini cum Corbeiensi :
Et si brevis de defuncto eorum ad nos venerit, vel noster ad eos, statim percussa tabula..... agetur officium pro eo, deinde Tricenarius cum septenario, et ab unoquoque Sacerdote Missa pro eis dicetur.Lanfrancus in Decretis pro Ord. S. Benedicti cap. 5. de Cantore :
Cura brevium, qui foras mitti solent pro defunctis fratribus, et cura numerandi Tricenaria et septenaria ad eum pertinet.Historia de Fratrib. conscriptis, ann. 800. apud Goldastum :
Instituerunt, ut quandocunque frater aliquis obierit, et loco, vel senioribus annuntiatum fuerit, eo die Presbyteri 3. Missas et cæteri fratres pro eo psalterium ac celebrationem Vigiliæ decantent, communisque oblatio ab omnibus fiat. Item in die septimo 30. psalmos : Tricesimo autem Presbyteri omnes pro eo unam Missam, et cæteri 50. Psalmos impleant, etc.Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 150 :
Pro fratribus vero defunctis hoc utrimque servabitur. Anniversarium in Martyrologio scribetur : cibus 30. diebus pro fratribus dabitur. Pro pastoribus autem locorum integro anno 30. officia plenaria in Conventu cantabuntur : singuli fratrum 30. Missas, vel decem psalteria persolvent. Tricennarius Missarum,in Metropoli Remensi lib. 3. pag. 354. Bernardus in Ord. Cluniac. part. 1. cap. 24 :
Si autem duo aut plures insimul sepulti fuerint, Tricenarius quoque Missarum et Psalmorum et septenarius pluraliter pro ambobus celebrabitur.Conventio ann. 1200. apud Fleureau Hist. Bles. pag. 521 :
Omnes Tricenarii, annualia, septenaria in communem ambobus, Prioris scilicet et Sacerdotis venient partitionem.Litteræ Radulphi Prioris de Caritate ad Canonicos S. Martini Turon. ann. 1171. tom. 1. Anecd. Marten. col. 557 :
Præterea statuimus, ut omni anno post Dominicam primam Quadragesimæ feria secunda.... anniversarium vestrum fiat, pro defunctis videlicet Canonicis in communi conventu solemniter, et ipso die incipiat Tricenarium, quod annuatim persolvetur, sicuti solemus facere pro fratribus nostris, scilicet Missas faciendo et pauperes reficiendo.Regula S. Stephani Grandimont. cap. 5 :
Tricenarium, septenarium, annuale vel quodlibet pretium pro Missa nominatim vobis oblatum nullatenus accipiatis.Adde Radulfum Mon. in Vita Petri Ven. Abb. Cluniac. apud eumd. Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 1198. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trecenarium. Charta ann. 1385. e Chartulario S. Joh. Angeriac. pag. 458 : Istæ pauperum procurationes vel Trecenaria debent fieri in auditorio diebus superius annotatis.
Trentenarium. Gaufridus Vosiensis in Chronico 1. part. cap. 55 :
Instituit, ut ubicunque obiret Monachus S. Martialis, fieret pro eo Trentenarium Lemovicæ per duas Missas.Infra :
Fiebat plenarie Trentenarium Lemovicæ, etc.Rursum occurrit in Charta Capituli S. Martini Turon. ann. 1171. tom. 1. Anecd. Marten. col. 556. et alibi. Trentain Galli dicunt eadem notione, olim Trentier, ut refert Borellus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trigenarium. Charta ann. 1243. ex Archivis S. Victoris Massil. : Post vestrum obitum Trigenarium faciemus.Chartul. S. Sulpitii Bituric. fol. 22 :
Concedit omne fevum presbiterale, hoc est offerendam.... confessiones, vigilias, Trigenaria, decimas, etc.Tabular. S. Florentii :
vi. Non. Maii incipiemus Trigenarium pro fratribus S. Melanii Redon.Pluries occurrit ibi, ut et tom. 4. Concil. Hispan. pag. 10. et 32.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trigesimale. Charta ann. 1200. tom. 1. Ampliss. Collect. Marten. col. 1097 :
Celebrabunt anniversarium ejus cum classico... et facient annuatim unum Trigesimale pro eo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trigesimalis. Concordia inter Canonicos S. Juliani et Monachos S. Vincentii Cenoman. ann.
circiter 1100. eod. tom. col. 580 : Promisimus quoque illis pro defuncto illorum abbate unum Trigesimalem, et pro singulis defunctis monachis vii. Missas, et vii. vigilias nos esse facturos.
Trigintale. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 414 :
Et domus faciat celebrare Trigintale pro anima ejus et pro animabus omnium benefactorum, etc.Occurrit præterea in Provinciali Cantuar. lib. 3. tit. 23. apud Will. Thorn. in Chr. cap. 25. § 1. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trigintalium. Notitia ann. 1097. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 566 : Nos autem pro anima ipsius Julianæ, in primo obitus sui anno, quinque Trigintalia fecimus, et unusquisque nostrorum sacerdotum septem missas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trigintanarium. Testament. ann. 1517. ex Schedis D. Aubret : Vult unum Trigintanarium Missarum fieri absque interruptione, et in qualibet Missa offerri panem, vinum et candelam, ut moris est, et illo Trigintanario finito aliud fiat.
Trigintarius. Concilium Narbon. ann. 1054. cap. 14 :
Monemus, ut nullus Laicorum in opus suum retineat primitias, neque oblationes, neque Trigintarios, qui recte debentur a Clericis recipi pro fidelium defunctorum orationibus ; sed Clericis, qui eisdem Ecclesiis præsunt, utendos relinquat.
Tricennale, Eadem notione, in Provinciali Cantuar. lib. 2. tit. 6. lib. 5. tit. 2. in Synodo
Londinensi ann. 1391. apud Willelmum Thorn. in Chr. cap. 20. § 5. cap. 21. § 10. in
Statutis Ordinis pag. 780. in
veteri Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 225. Atque ita
legendum in Synodo Exoniensi ann. 1287. cap. 21. pro Triennale :
Statuimus insuper, quod parochiales Presbyteri annalia vel Triennalia non recipiant, per quæ parochiales Ecclesiæ careant officiis debitis et quotidianis.Charta Adalaidis Comitissæ Bellimontis et dominæ de Gornaio :
Postquam supradicta Comitissa de hoc mundo migraverit, et certi fuerint Monachi de morte ejus, in crastino Tricennale incipient, et sic singulis annis redeunte tempore anniversarii ejus Tricennale facient.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tricesimale. Societas Abbatiarum Sangerm. Paris. et Fiscamn. ann. 1116. in Probat. Histor.
Sangerm. pag. xxxv : Ideoque decrevimus, ut pro fratribus nostris semel per annum Tricesimale faciatis, dando pro eis per xxx. dies panem et vinum, et quidquid illud est.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tridecennale. Charta ann. 1245. e Tabulario S. Martini Pontisar. : Odoni capellano v. sol. Paris. pro uno Tridecennali.
Tritennale scribitur in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 149. nisi legendum sit
Tricennale, ut Tricennarium, pro
Tritennarium, apud Ælredum Rievallensem in Vita S. Edw. Confess. lib. 2. cap. 2 :
Adhuc de more Tritennarium pro Rege celebrabatur officium.
Tricesima Dies defuncti.
Septimus, vel etiam Tricesimus, vel annualis dies depositionis defuncti, in lib. 3. Sacramentor. Eccl. Rom. cap. 105. Hincmarus Remensis in Capitul. ad Presbyteros cap. 14. ex Nannetensi Concilio :
Ut nullus Presbyterorum ad anniversariam diem, vel Tricesimam tertiam, vel septimam alicujus Defuncti, aut quacunque convocatione ad collectam Presbyteri convenerint, se inebriare præsumat, etc.Charta Petri Archiep. Viennensis ann. 1125. in Tabul. ejusdem Ecclesiæ :
De obitu Canonicorum nostrorum et Archiepiscoporum.... præcipimus, ut Tricesimus Canonicis, et annuale obsequium Archiepiscopis persolvatur.Ita apud Gregorium lib. 3. Decretal. tit. 26. cap. 20. lib. 5. tit. 40. cap. 29. Reinerum contra Valdenses cap. 5. extremo, etc. Vide Capitula Theodori Cantuar. cap. 19. 37. 90. edit. Acherianæ, ejusdem Pœnitentiale cap. 5. Capitula Herardi Turonens. cap. 58. Abælardum Epist. 24. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Trigesimum, vel Trigesimus nude. Statuta Cadubrii fol. liiii. v° :
Decernimus, quod vos plebani, archidiaconi, Vicarii et aliarum Ecclesiarum rectores, pro salutari pœnitentia iv. sol... pro oleo sancto sol. xx. p. pro sepultura totidem, pro septuagesimo sol. xii. pro Trigesimo xii. habere et percipere debeatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Insigne
est hac de re Statutum Capituli S. Martini Turon. editum tom. 1. Anecdot. Marten. col.
62 : An. Dom. dccccxxii. Kal. Junii hortatu et suasione atque servitio cujusdam fidelis fratris gregis inclyti Confessoris Christi B. Martini, Adam sacerdotis et granicarii.... statuerunt ejusdem gregis generaliter fratres... ut ex illo tempore... quandocumque aliquis fratrum ex eodem cœnobio obiisset, cantarent pro eo quotidie per xxx. dies post Horæ primæ expletum Capitulum, super altare dominicum propriam Missam, ad quam offerrent fratres generaliter, tam majores quam et minores, in Eucharistiam Christi, ut mos est, panem et vinum, et nihilominus jejunarent pro ipsius remissione peccaminum, aliorumque defunctorum fratrum, per eosdem xxx. duo vel tres fratres in pane et aqua usque ad vesperam, et si eadem die vinum biberent, idipsum redimerent, ipsiusque redemptionem pauperibus erogarent. Impetravit... iisdem præfatus frater, uti pro infirmante, vel infirmato fratre et ad exitum properante essent duo vel tres fratres... qui pro delictis deficientis fratris ante gloriosi B. Martini sepulchrum ad vii. Horas canonicas, ad unamquamque, usque ad expletum mortui fratris Tricesimum præscriptum diem, quotidie septies genua flecterent, suasque culpas ipsius vice ad Dominum proclamarent.
◊ Tricenarium autem a B. Gregorio M. PP. institutum
ferunt, ex iis, quæ tradit lib. 4. Dialog. cap. 55. Vide, quæ de eo habent Alcuinus de
Divin. Offic. cap. de Exequiis mortuor. Amalarius lib. 3. de Ecclesiast. Offic. cap. 44.
Durandus lib. 7. Ration. cap. 35. n. 8. Haeftenus lib. 8. Disq. Monast. Tract. 1. disq. 4.
etc. Quomodo vero tricenaria a Monachis exsolverentur, vide in Antiquis Statutis
Cartusiensib. 1. part. cap. 48. § 1.
◊ Sed et ejusmodi tertios, septimos, trigesimos, et
anniversarios defunctorum dies apud Melchitas, Maronitas, Cophtitas, et Jacobitas
obtinere, docent Proœmialia Conciliorum, laudata ab Abrahamo Echellensi ad lib. Ebed-Jesu
cap. 60 :
Facito tertia die commemorationem pro iis, qui obdormierunt, in Psalmis et precibus, quia Christus mortuus est, et resurrexit a mortuis. Fiat quoqueVideatur Petrus Comestor in Hist. Scholast. cap. 114. Genes. Cumeanus Abbas de mensura pœnitentiarum cap. 14.(commemoratio)pro illis nona die in memoriam vivorum et defunctorum. Facito etiam pro iis Trigesimum(diem), juxta antiquæ legis ritum, quoniam filii Israel luxerunt super Mose 30. diebus. Item fiat pro illis anniversarium, et erogetur de illorum bonis eleemosyna pauperibus, etc.