« »
 
[]« Trichorus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 181a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRICHORUS
TRICHORUS, Tricorum, etc. Ædificium appellabant, tribus concamerationibus constans. Τρίχωρον quippe Græcis proprie dicitur, quod tribus loculis, distinctum ac divisum est. Inde Trichora apsis, apud Paulinum, seu τρίχωρος ἀψίς est, quæ τρισσὰ ἐνδιὰ ϰύϰλων habet, uti loquitur Paulus Silentiarius in Descriptione ædis Sophianæ, vel ut idem Paulinus, Trinos recessus ; Triformem dixit Fortunatus lib. 3. Poëmat. 5 :
Vertice sublimi patet aulæ forma Triformis,
  Nomine Apostolico significata Deo.
Atque ita videtur hanc vocem interpretari Papias, dum ait, Tricora esse tres absidas, sive cameras. Qua notione apud Spartianum in Pescennio Trichorum usurpari constat, et in veteri Inscriptione Christiana apud Ughellum in Episcopis Tolentinis, et Ferrarium :
Septima Severina C. E. marito dulcissimo ac sibi sarcofagum et Panteum cum Tricoro disposuit et perfecit.
At quod idem Lexicographus subdit, Tricorium esse locum juxta ignem et rupem altam, fateor, me non plane assequi. Scio quidem, Tricorium, pro Refectorio Monachorum, seu Triclinio, ubi Monachi reficiuntur, et cibos capiunt, interdum usurpari. Ita Glossar. Ælfrici : Tricorum, vel Triclinium gereordhus, i. domus refectionis. Qua sane notione vocem hanc usurpat Ordericus Vitalis lib. 3 :
Mathildis Regina pretiosam infulam dedit, et cappam, ad Dei servitium, et centum libras Rodomensium ad agendum Tricorium.
Et lib. 6 :
Eisque datis sumptibus lapideum Tricorium, ubi una reficerent, construi fecit.
Ex quibus evidens est, Trichorum vel Tricorum, aut Tricorium esse cubiculum aliquod, vel cameram, quæ ἀριστηρίου vicem, seu pransorii, aut cœnaculi præbuerit : illudque esse, quod triclinium[] Latini appellabant, quia forte cameræ istæ, quæ tot convivantes admittebant, spatiosiores erant, et in tres partes, seu totidem concamerationes, bino columnarum ordine divisæ. Chartarium Farfense in Descriptione palatii, quam laudat Mabillon. tom. 2. Annal. Benedict. pag. 410 :
Trichorum, id est domus conviviis deputata, in qua sunt tres ordines mensarum ; et dictum est Trichorum a tribus choris, id est tribus ordinibus comessantium.
Joannes de Janua :
Tricorium, domus trina sessione convivantium ordinata. Solebant enim antiqui in clinis comedere, et tres lectos, vel tres ordines lectorum disponere : in unoquoque comedebant dominus et domina : in secundo familia : in tertio hospites, et talis domus dicebatur Triclinium.
Vide Casaubon. ad Spartianum, Descriptionem nostram ædis Sophianæ num. 50. et Notam cl. in Epistolas S. Paulini edit. 1685.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Trichart nuncupatus carcer capituli Tullensis, ut discimus ex Stat. MSS. ann. 1497. ejusd. eccl. fol. 97. r° :
Prisio seu carcer capituli,... quæ nominatur Trichart, quia continet tres carceres, unam in fundo, aliam in medio et tertiam in superiori.
Haud scio an in veteri Inscriptione hic laudata melius apud Mabill. in Museo Ital. pag. 224. legatur Sacrophagum, quam Sarcofagum apud Ughellum. Vide Furlan. apud Forcell. in Trichorus.