« Tricina » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 181b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRICINA
TRICINA. Evagrius in vers. Vitæ S. Antonii, ab Athanasio scriptæ n. 70 :
Traxit quidam sportellæ, quam texebat, Tricinam, sive funiculum.Græca sunt, σειρὰν τοῦ ἔργου. Est autem Græcis σειρὰ, quod nostri Trece dicunt, seu crinium intextorum series, uti monitum in voce Trica. Unde pro Tricinam, forte quis legat Triciam. Tricina tunica, pro trichina, quæ fuit Monachorum, in Vita S. Pelagiæ meretricis cap. 12. de qua vide Notas nostras ad Cinnamum pag. 456. 457. Vide Glossar. mediæ Græcitatis in Τρίχινον.