« Triduana » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 182a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIDUANA
TRIDUANA, Tridui jejunium. S. Hieron. Epist. 10. ad Furiam :
Parcus cibus et venter esuriens Triduanis jejuniis præfertur.Epist. 15. ad Marcellam :
Cumque per omnem annum jugi jejunio pasceretur ; biduo Triduoque sic permanens, tum vero in quadragesima navigii sui vela tendebat, omnes pene hebdomadas vultu lætante conjungens.Epist. 22. ad Eustochium :
Nihil prodest biduo Triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium.Quibus verbis biduanas et triduanas Christianorum innuit, de quibus egimus in Biduana.
P. , 1766.
◊ Notit. de exordiis monast.
S. Trinit. in Apenn. ex Tabul. Vall. Umbr. : Deinde fecimus Triduanam, ut Deus ostenderet nobis quid vellet de nobis facere, et ostendit nobis judicium suum.