![[]](img/image.png)
TRIGERIS, pro Trieris, τριήρης, triremis.
Hariulfus de Miraculis S. Richardi cap. 3 :
Fuit quædam Trigeris magna et fortis, quæ plena hominibus armatis, cursu veloci tendebat properare in Hierusalem, etc.Mox :
Erant autem in ipsa maxima navi, etc.Libellus de Sanguine Christi Augiæ asservato, apud Mabillon. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 700. col. 1 :
Acceptis enim vero donis legati mirificis, Trigerim gratulabundi conscendentes, et ..... prosperrimo navigantes remigio, etc.Vide Trieris.