« »
 
[]« Triium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 182b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIIUM
TRIIUM, Ager, qui tres fines spectat. Isid. lib. 15. cap. 14 :
Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines astringit.
Lexicon Cambro-Britannicum, Terfyn, terminus, limes. Innocentius Agrimensor :
Ipsum terminum et ipsum locum directura Trifinium facit. Circa Musileum in pedes 70. amplius ped. minus invenies. Trifinium subter rivum significat.
Aggenus :
Locos frequenter in Trifinio et quadrifinio invenimus, sicut in suburbanis, et circa publica itinera constitutum esse perspicimus.
Vide Salmasium ad Inscriptionem Herodis pag. 59.
Trifinitium. Testamentum S. Cæsarii Arelatensis :
Et pascua in campo lapideo vel si qua sunt alia, vel campum in Trifinitio super viam munitam, vel reliqua alia quæcunque sunt.
Vide an Trifinitium nomen sit loci.