![[]](img/image.png)
TRIMILCHI, Maius mensis apud Anglo-Saxones, sic dictus, quod tribus vicibus in eo per diem
pecora mulgebantur. Talis enim erat quondam ubertas Britanniæ, vel Germaniæ, e qua in
Britanniam natio intravit Anglorum. Beda de Ratione temp. cap. 19.