« Trimma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 184a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIMMA
TRIMMA. Anastasius in S. Silvestro :
Cameram basilicæ ex auro Trimme in longum.Ubi Bullingerus Trimmam esse ait, aurum in tenuissimas bracteas tritum, ex Gr. τρίμμα, nostris, Or batu.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Sed non una est
hujus loci lectio. Unus optimæ notæ codex a Muratorio laudatus præfert, ex auro Trimita
in longum. Duo alii, ex auro Crinitam in longum. Romualdus II. Archiep.
Salern. in Chron. apud eumd. Murator. tom. 7. col. 81 : Ex auro Trinitam in longum.Ut variæ sint lectiones, retinendum tamen esse putem ex auro Trimme vel Trimmæ, quod hanc vocem paulo post rursum usurpet Anastasius in eod. Silvestro :
Fecit autem et cameram basilicæ ex Trimma auri fulgentem.Verum quidem est etiam hic codices cum edito non omnes consentire, atque in tribus MSS. a Muratorio citatis legi,
cameram basilicæ extremam ex auro fulgentem; sed ex duobus locis simul collatis conjicio veram esse editorum lectionem, atque Anastasium, seu Vitæ Silvestri scriptorem, quisquis ille sit, ex Græco τρίμμα neutrius gen. finxisse Latinum Trimma feminini, ut alii dixerunt schemiam a τὸ σχῆμα, et sacomam a τὸ σάϰωμα. Vide Vossium lib. 3. de Vitiis serm. cap. 53.