« »
 
[]« Triporticus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 186b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIPORTICUS
TRIPORTICUS, Atrium, vel area constans tribus porticibus : cujusmodi fuere ante ædes sacras. Papias : Atrium, magna domus, dictum, quod ei addantur tres porticus. Anastasius in S. Hilaro PP. :
Fecit....... Nympheum et Triporticum ante oratorium S. Crucis, ubi sunt columnæ miræ magnitudinis, quæ dicuntur Hecatonpenta.
Sidonius lib. 2. Epist. 10 :
Huic est porticus applicata triplex, etc.
Paulinus Epist. 12 :
Alma domus triplici patet ingredientibus arcu.
Infra :
Ter geminis geminæ patuerunt arcubus aulæ.
Joh. Diaconus de Eccl. Lateran. apud Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 572 :
Nympheum et Triporticum ante oratorium S. Crucis.
Vide Descriptionem nostram ædis Sophianæ n. 20.
P. Carpentier, 1766.
◊ Inde fortean Tripot, pro Halle, porticus nundinaria, in Confirm. privil. Cadom. ann. 1466. ex Reg. 202. Chartoph. reg. ch. 51 :
Item peuent lesdiz bourgois... mettre jurez et gardes... au Tripot ou hale à blé, etc.