![[]](img/image.png)
TROCIUM, Modus agri apud Majoricenses. Charta Majoricensis ann. 1316 :
Vendimus D. Sancio Regi Majoric. unum Trocium terræ, in quo sunt et esse debent 20. quarteriatæ terræ.Alia :
Vendimus quoddam Trocium terræ tam laboratum quam eremum.