« »
 
[]« Trolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 192b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TROLIUM
TROLIUM, Torcular, Lemovicensibus, Treüil. Vide Trullum 1. Tabular. Brivatense fol. 95 :
Et juxta Trolium de Valeira.
Tabular. Dalonense fol. 27 :
Factum est hoc apud Exidolium in domo Trolii Dolon.
Tabul. Celsinianense :
Hoc est mansio una cum curte, et horto, et Trolium et viridarium.
Tabularium Conchense Ruthenis cap. 106 :
Cum vineas, cum vernas, cum pratos, cum mansione, cum hortos, cum Trolio, cum terras cultas et incultas, etc.
Ita in Chartis 117. 139. 156. 237. 252. 355. etc. In Ch. vero 198. pro Trolio, habetur Brolio :
Cum vineas, cum Brolio, cum terras, cum pratos, etc.
Infra :
Et sunt ipsi Brolii vel ipsas terras in pago Ruthenico, etc.
Ita etiam in Ch. 199 :
Cum vineas, et campis, et pratis, et Broliis, etc.
Adde pag. 261.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil est, nisi me fallo, cur iis locis Brolium pro Trolium scriptum putes : illud quippe, ut pluribus suo ordine dictum est a Viro doctissimo, silvam significat eamque maxime quæ muris circumsepitur : quæ notio locis allatis minime repugnat.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Troil, Treuil et Trueil. Provincialibus Trualh, ex Glossar. Provinc. Lat. Cod. reg. 7657. Charta ann. 1320. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 22 :
Pro arbergamento et Trolio, una cum cuppis..... et aliis utensilibus rebusque ad trolium pertinentibus.
Quæ vernacule sic redduntur ibid. ch. 30 :
Du Troil, cubes...... Et autres pertenances à garnison de Troil.
Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. ch. 146 :
Le suppliant chevauchant sur un cheval..... auprès du Troil ou herbergement du seigneur d'Aigrefeuille, etc.
Aliæ ann. 1384. in Reg. 125. ch. 211 :
Guillaume et Jehan freres apporterent leur vendenge au pressouer ou Treuil de Michelet Tyart bourgeois de S. Gengoul.
Treuil ou pressouer, in aliis ann. 1465. ex Reg. 694. ch. 75. Truel ou pressouer, in aliis ann. 1453. ex Reg. 185. ch. 305. Hinc Truiller, uvas premere, Truillaige, jus torcularium, et Treullour, torcularis custos. Vide in Trullare.