![[]](img/image.png)
1. TRUELLA, Trulla, Ferrum latum, quo parietes linuntur, Papiæ, ex Gall.
Truelle. Charta ann. 1163. apud Brolium in Hist. Parisiensi lib. 2. et Lobinell. tom. 3. pag. 64 :
Dominus autem Papa reliquias inter altare posuit, et accepto instrumento, quod vulgo Truella dicitur, easdem cæmento introsigillavit.Vox forte formata a Latinorum Trua, de qua voce Varro lib. 4. de L. L. cap. 25. et Nonius cap. 1. num. 68. Vide Sagoma.