« »
 
[]« Trullus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 199a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRULLUS
TRULLUS, Ædificium rotundum, σφαιροειδές, concameratum in formam ovi, unde ὠωτὸν etiam quibusdam appellatum : quo quidem nomine dicta præ cæteris ædes in Palatio Constantinopolitano, in quo habita Synodus, quæ inde Trullana, vel in Trullo dicitur, uti pluribus a nobis observatum in Descriptione ædis Sophianæ n. 32. ubi etiam id nominis Byzantinos Scriptores tribuere potissimum docuimus excelso et sublimi hæmisphærio, quod toti ejusdem ædis structuræ incumbit, τροῦλλαν et τροῦλλον promiscue appellantes. Anastasius in Sergio PP :
Trullum vero ejusdem Ecclesiæ fusis chartis plumbeis cooperuit atque munivit.
A forma concamerationis rotundæ, Trullum, Ciburium, interpretatur Papias ; nam ea fuit Ciboriorum, uti alibi docuimus. Vide Glossar. med. Græcit. col. 1618. et in voce Ὠατός, col. 1787.
Trullum, vel Trullus, Quævis ædes, a forma scilicet tecti in rotundam concamerationem confecti. Gesta Innocentii III. PP. pag. 146 :
Pene omnes capi fecerunt, et in Trullo Joannis de Stacio violenter includi.
Infra Domus Joannis de Stacio dicitur.