« »
 
[]« Trutannare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 201b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRUTANNARE
TRUTANNARE, Dicipere, illudere. In Cod. MS. Bibl. Univ. Argent. f. 4. legitur :
Nullum Trutannes, sic præcipit esse Johannes.
Cui voci superscriptum est, id est, Decipias. Hinc
P. Carpentier, 1766.
Truttannum, Ludificatio, simulatio. Lit. remiss. ann. 1350. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 150 :
Dictus Guillelmus dicebat quod dictus Johannes faciebat Truttannum, et quod non erat mortuus.
Galli diceremus, Faisoit semblant. Truenderie vero, pro Fallacia, mendacium, in aliis Lit. ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 112 :
Adonc icellui Jameton dist audit Coyrier ce ne sont que Truenderies que tu me dis.
Vide in Trutanus.