« »
 
[]« Tubrucus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 203b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUBRUCUS
TUBRUCUS, Tybrucus, etc. Lanea ocrea, ocreis aut calceis coriaceis superimponi solita, quam vulgo Gamache appellamus. Isidorus lib. 19. cap. 22. et ex eo Papias : Tubrucos vocatos dicunt, quod tibias, braccasque tegant. Tubraci quod a braccis ad tibias usque veniant. Gloss. Ælfrici Saxonicum : Tubroces, vel bracce, strapulas. Paulus Warnefridus lib. 4. de Gestis Longob. cap. 33 :
Calcei vero eis erant usque ad summum pollicem pene aperti, postea vero cœperunt osis uti, super quas equitantes Tybrugos birreos mittebant.
Tubragos edidere Martinius et Macri fratres. Vide Vossium lib. 2. de Vitiis sermonis cap. 18.
Tibraca, Eadem notione. Beda in Vita S. Cuthberti Episc. n. 31 :
In tantum a cultu sui corporis animum substulerat, ut semel calceatus Tibracis, quas pelliceas habere solebat, sic menses perduraret integros.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tribuces, pro Tubruces. Statutum Cœnobii Gellon. ann. 150. apud Stephanot. tom. 8. Fragm. MSS. pag. 175 :
Duo paria femoralium, et duo paria Tribucum, et duo paria calsonum et totidem caligarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tribucus, pro Tubrucus. Visitatio Monasterii Castrensis ann. 1261. ex Archivo S. Victoris Massil. :
Duo quoque paria staminearum et femoralium, Tribucorum et sotularium, etc.