« Tufus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 205a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUFUS
TUFUS, pro Tophus. Glossæ Lat. Gr. :
Tofi, πῶροι λίθοι.Est autem Tophus lapis friabilis, minimum ponderis in structuris habens, de quo Vitruvius lib. 2. cap. 6. 7. et alii ; nostris Tuf. Papias :
Tofus, lapis cavernosus et mollis.Ejusdem Vitruvii Abbreviator cap. 4 :
Primo ut arena aspera paretur, et cæmentum de silice, vel lapide Tuficio, etc.Joan. de Janua :
Tofus, a todere dicitur, lapis asper et cavernosus, quia ambulantes super se todere facit.Anastasius in S. Hadriano PP. pag. 115 :
Plusquam 12. millia Tufos in litore alvei fluminis in fundamentis ponens a solo usque ad summum tectum miræ magnitudinis porticum reparavit.Infra :
Maximum monumentum de Tiburtino Tufo... demolitus est.Sarcofagus de Tufello, in Gestis Guillelmi Majoris Episc. Andegav. cap. 5 : Sarcofagum Tuveum, arca Tuvea, in Annalibus Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 361.
Tofus. Gloss. Græc. Lat. :
Ἀσϐεστώδης, Tofus.Matth. Silvaticus :
Tofus, lapis est levis, spongiosus, satis abstersivus.Tofus arenosus atque jejunus, Palladio 1. 5. Lapis Tofosus, in Chronico Fontanell. cap. 13. pag. 238. et 240.
Tophus. Glossæ Gr. Lat. :
Πῶρος ὁ λίθος, Tofus, Tofum.Joan. Archid. Barensis in Translat. S. Sabini Episc. Canusini n. 4 :
Hujusmodi etiam scriptura inventa est in tabula una marmorea, quæ ibidem tunc reperta est, simul et in uno Topho.Charta ann. 1227. in Hist. Monast. S. Nicolai Andeg. pag. 97 :
Quidquid vero remanet a sinistra parte taneriæ a Topho eundo versus portale, etc.Utuntur etiam Virgilius lib. 2. Georg. Ovidius lib. 3. Metam. Columella lib. 3. cap. 11. et alii. Tophici lapides, apud Capitolinum in Maximinis. Tofinei termini, apud Agrimensores.