« »
 
[]« 1 tumba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 206a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUMBA1
1. TUMBA, Tumbus, sepulcrum, ex Gr. τύμϐος, quod cadaveri terra ingesta tumulum faciat. Gloss. Lat. Gr. : Tumuli, βουνοί, λόφοι, τύμϐοι, σωροὶ γῆς. Ita emendat Salmasius ad Hist. August. pag. 439. Ebrardus Betun. in Græcismo cap. 12 :
A tumulo tumulum ; a moneo, monumentum, etc.
Hoc nomen Tumba comprehendit omnia dicta.
Prudentius in Passione S. Hippolyti :
Sunt et muta tamen tacitas claudentia Tumbas
  Marmora, quæ solum significant numerum.
S. Hieronym. in cap. 39. Ezechielis :
Et in Tumba sepulturæ illius retrudantur.
S. Althelmus de laude Virgin. :
Clausæ per campos et Tumbæ sponte patescunt.
Alcuinus Poëm. 9 :
Omnia de priscis exurgent corpora Tumbis.
Rathbertus de Casibus S. Galli cap. 9 :
Tumbaque argento et auro sibi parata honorifice in eam sancti viri exuviæ sunt perlatæ.
Hist. Apparitionis S. Michaëlis in Monte Tumba cap. 1 :
Hic igitur locus Tumba vocatur ab incolis, ideo quod in morem tumuli, quasi ab arenis emergens in altum, etc.
Vide Valesium in Notitia Gall. pag. 338. col. 1. et Mabill. tom. 2. Annal. Bened. pag. 19. Antrum tumbale sepulchrum Christi vocat auctor Panegyrici Berengarii Imp. Utuntur præterea Beda lib. 3. Hist. cap. 12. Poeta Saxonic. in Annalibus Caroli M. ann. 800. Auxilius de Ordinat. Formosi lib. 2. cap. 4. extr. Adrevaldus lib. 1. de Miracul. S. Benedicti cap. 26. Aimoinus lib. 2. de Translatione S. Vincentii cap. 3. Anastasius in Vit. PP. pag. 131. Harigerus in Vita S. Landoaldi n. 8. Eckehardus de Vita Notkeri Balbuli cap. 35. Ermanricus in Prologo ad Vitam S. Soli, Alcuinus Poem. 164. Walafridus Strabus de Vita S. Galli cap. 25. Hepidannus de Miracul. S. Wiboradæ cap. 1. 7. Epitaphium Alcuini apud Browerum in Annal. Fuldensib. pag. 41. Petrus Abbas Cellensis lib. 6. Epist. 12. Versus relati a Serario in Moguntia pag. 722. Historia Invent. corporis S. Mastidiæ pag. 52. Thiotfridus in Florib. lib. 1. cap. 6. Synodus Atrebat. ann. 1125. tom. 13. Spicileg. pag. 49. etc. Opertorium vocat Sidonius lib. 3. Epist. 13. ubi Savaro, vide in hac voce. MS. :
De saint Robiert enquist la vie,
Si en a la Tombe ravie,
L'oissemente qu'il y trova
Plus d'avoir rouver n'en porta.
MS. :
Tiel sepulture et tiel Tombel,
Ne tant precieus, ne si bel, etc.
Tumbula, Parvula tumba. S. Althelmus de laude Virginitatis cap. 30 :
Saxea quadratis quos condit Tumbula fossis.
Vetus Epitaphium apud Gualter. in Tabular. Sicul. pag. 33 :
Virginis exemplo majorem Tumbula templo
  Claudit, Gualterii dum fovet ossa pii.
Tomba. Pactus Legis Salicæ tit. 58. § 5 :
Si quis Tombam super mortuum hominem expoliaverit, etc.
Codd. alii, Tomolam ; Lex vero Salica tit. 57. § 2. Tumulum habet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Exteriorem sepulcri partem, sive cooperculum hic intelligit Eccardus, [] quod olim sepulcra pretiose quandoque exornarentur. Jornandes de rebus Geticis :
Noctuque secreto cadaver est terra reconditum, cujus coopercula primum auro, secundo argento, tertio ferri rigore communiunt.
Proprie autem tumbam hodie dicimus sepulcrum lapideum. Chronicon S. Benigni Divion. pag. 438 :
Sepulchrum vero sancti et gloriosi Martyris ita est constructum ; est Tumba ex quadris ædificata lapidibus, quæ 8. cubitos in longum, quinque autem tenet in latum, etc.
Chron. Senon. ad ann. 1215 :
Sepultusque est in ecclesia S. Apri in Tumba elevata lapidea satis decenter sculpta. Lapides tumbales
in Statutis Eccl. Trecor. ann. 1455. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1155. et 1156.
P. Carpentier, 1766.
Sed et pro sacrarum Reliquiarum capsa apud La Mure Hist. Lugdun. pag. 285 :
Anniversarium Agnetis de Curresia, quæ jacet subtus Tumbam B. Albrici.
Hinc nostris Tombe, eodem sensu. Stat. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 11. art. 2 :
Si celuy eprouvé, est tel qu'il doive estre orfevre,... il le sera ; mais il n'ouvrera, ne fera ouvrer jamais d'autre métal que de bon or et de bon argent, si ce n'est en joyaux d'église, comme Tombes, chasses, croix, etc.
Unde Tombier, earum artifex, in alia Stat. ann. 1350. tom. 2. earumd. Ordinat. pag. 379. art. 245.
Tumbus, Eadem notione. Inscriptio Christiana apud Gruterum 1170. 4 :
Exornans rutilum pretioso marmore Tumbum,
  In quo poscentes mira superna vident.
Epitaph. S. Cumiani, Episcopi Hiberni, Bobii in Italia :
Pretioso lapide Tumbum decoravit devotus.
Tymba, in alia inscriptione, apud eumdem, 1173. 6. Vide Tymbus. Cæterum a tomba, vox nata nostris Tomber, pro Jacere, vel cadere ; qui enim tombatus est, seu in tomba jacet, is prostratus est.
P. Carpentier, 1766.
Tumba, Tumulus honorarius. Charta ann. 1457. apud Ludewig. tom. 11. Reliq. MSS. pag. 521 :
In prænarratis autem vigiliis et missis custodes præfatæ ecclesiæ pulsabunt solempniter ac Tumbam unam ministrabunt panno coopertam funerali, circa quam præmemorati quatuor altaristæ ordinabunt ac ponent quatuor candelas ardentes, prout in diebus funerum seu exequiarum fieri est consuetum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tumbatus, Sepultus. Obitus S. Hathmodæ vers. 255. apud Pezium tom. 1. Anecd. part. 3. pag. 515.
Membra Aaron Vatis mons Or Tumbata retentat.
Rursus habetur in Epitaphio ann. 1371. apud Georg. Christianum tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 680.