« »
 
[]« Tumbrellum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 206c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUMBRELLUM
TUMBRELLUM, Gall. Tombereau, Instrumentum fuisse volunt inventum ad castigandas mulieres rixosas, quo in aquam dejiciuntur, immerguntur, et inde madidæ et potæ extrahuntur. Cowellus ait esse plaustrum, in quo fornicationis aut adulterii rei contumeliæ causa per civitatem aut burgum circumferuntur. A Gallico Tomber, quod est cadere, volvi, volutari, deducta vox. Ejusmodi vero supplicii infligendi jus, quemadmodum furca et pilorium, altam seu superiorem justitiam spectabat. Pœna Tymboralis dicitur apud Bractonum lib. 3. Tract. 1. cap. 6. § 1. et Tract. 2. cap. 3. § 6. Pœna Tumberelli, in Fleta lib. 2. cap. 1. § 8. cap. 12. § 19. Leges Burgor. Scoticorum cap. 21 :
Si aliquis vel aliqua sit in forisfacto de pane vel cervisia.... pistor ponatur super collistrigium, quod dicitur Pillorie, brasiatrix super Tumbrellum, quod dicitur Castigatorium.
Charta Edwardi I. Reg. Angl. apud Prynneum in Libertat. Angl. tom. 3. pag. 465 :
In tertio transgressu habeant judicium de pillorio vel Tumberello.
Fleta lib. 2. cap. 12. § 29 :
Si pillorium, Tumborale, vel castigatorium de novo levari fecerit.
Henricus V. Rex Angliæ in Charta Fundat. Sheenensis Cœnobii in agro Surregiensi :
In hujusmodi terris, dominiis ac feodis habere possunt pillorium atque Tumbrellum pro punitione malefactorum.
Willelm. Thorn. :
Similiter clamat habere furcas, pilorium, Tumbrellum, etc.
Joan. Britton. in Legib. Angl. pag. 24 :
Et aussi soit de touts ceux que juise de [] Tomberel ou perte de membre averont suffert par jugement.
Pag. 30 :
Ou juise de pillori ou de Tomberel, ou de aver, vreck de mer, etc.
Adde pag. 31. v. 76. et 135. et Nomolex. Angl. Th. Blount in hac voce. Hinc nostris, Faire le Tomberel, in faciem cadere de aliquo superiori loco. Joan. de Condato MS. :
Car enmi le plus lait chei,
Et fist un si lait Tumberiel,
Qu'il se rompi le hasterel.
Sed et tombereau nostri etiamnum vocant birotum plaustrum quoddam, quod cum deoneratur, omnino resupinum sternitur. Chronicon Flandriæ cap. 8 :
Henri de Maltrait fut mené par les quarefours de Paris en un venel ou Tombereau, et aprés rendu à l'Evesque, et illec mourut en la chambre que l'on dit Oubliette.
P. Carpentier, 1766.
Alias Tumerel et Tumereau. Lit. remiss. ann. 1346. in Reg. 75. Chartoph. reg. ch. 532 :
Icellui Philippon estant en la compaignie d'un sien charreton,...... qui menoit un Tumerel à un sien cheval ; liquelz Tumeriaus versa, etc.
Aliæ ann. 1419. in Reg. 171. ch. 15 :
D'iceulx eschaslessons icellui Colesson fist un trousseau lié de corde pour gieter sur son Tumereau, et mener à l'ostel de son maistre.
Tumbrellum præterea appellata nescio quæ machinæ bellicæ species. Philippus Mouskes in Ludovico VIII :
Qu'il orent assez mangoniaus,
Et trebukes et Tumeriaus.
Infra :
Sour quatre rues fit engiens,
Et de cloies et de merriens,
Et pons torneis, et castiaus,
Et Tumeriaus, et trebukes.
Tumberellum, f. Typus quo nummi percutiuntur et signantur. Fleta lib. 1. cap. 22. § 12 :
Ut de pondere cujuslibet denarii sciatur legitimum pondus, concessum est, quod licebit cuilibet pecuniam recipere, et liberare particulatim per pondus 5. solidorum ad hoc provisum, et quod fuerit inferius per Tumberellum per custodem cambii Regis signatum.
Vide Skenæum de Verbor. significat. voce Timbrellum.