« »
 
[]« Tungravio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 208a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUNGRAVIO
TUNGRAVIO, Tungravius, Tungrevius, Tungi Præpositus, id est, villæ ; nam tun, ut mox diximus, Saxonibus est villa, vicus, prædium, territorium : et geref, Præfectus, Præpositus ; quasi tun-geref. Leges Ethelredi Regis Angl. apud Wenetyngum editæ cap. 24 :
Si Portireva, vel Tungravio, vel alius Præpositus compellat aliquem, quod theloneum supertenuerit, etc. Tungravius,
in ejusdem Ethelredi Legibus apud Habam cap. 2. Tungrevii, in Legib. Henr. I. cap. 7 :
Intersint autem (generalibus placitis) Præpositi, Barones, Vavasores, Tungrevii, et cæteri terrarum domini diligenter intendentes, etc.