« »
 
[]« Tuninum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 209a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUNINUM
TUNINUM. vel Tuninus, Tunimus. Lex Bajwar. tit. 1. cap. 14. § 5 :
Ad casas dominicas, stabulare, fenile, granicam, vel Tuninum recuperandum, pedituras rationabiles accipiant.
Editio Tiliana habet stabilire, et recuperando ; Heroldina, stabulum. Quidam putant, tuninum hoc loco esse ædificium tunnis recondendis idoneum. Vossius vero vocem formatam putat ex Germanico tuyn, quod universim locum septum sonat, ac particulatim hortum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Huic interpretationi favet Codex Irminonis Abb. Sangerm. fol. 65. v°. Brev. 13. sect. 1 :
Claudunt de Tunini perticam unam in curte dominica.
Et fol. 70. ibid. sect. 64 :
Autlemarus servus..... facit caropera, claudit in curte dominica de Tunino parietem unum, etc.
Breve 11. sect. 2 :
Claudunt in curte dominica de Tunino perticas 4. de sepe.
Fiscor. describend. Formul. apud Pertz. Leg. tom. 1. pag. 179 :
Curtem Tunimo circumdatam, desuperque spinis munitam, cum porta lignea. Habet desuper solarium. Curticulam similiter Tunimo interclusam.
His locis Tuninus vel Tunimus videtur sepimentum structile, quo circumdatur chors ; ita ut sepes in prato sit sepis vivæ naturale sepimentum. Glossa antiq. apud Graff. Thesaur. Ling. Fr. tom. 5. col. 678 : Tunino, Hovazûn. Pro chorte vero ipsa in qua altiles aves custodiuntur, usurpatur apud Adalhard. Statut. Corb. lib. 2. cap. 13 :
Aucas autem et pulli, quæ in Tunninis dominicis nutriti fuerint, semper decimus portario detur.
Vide Guerardi Glossar. ad Polypt. Irminon. et supra Tunica Furni.