« Tunnaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 209c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUNNARIA
TUNNARIA, Tunnina, Tonnaria, Vivarium, seu piscaria tynnorum. Charta
Caroli I. Regis Siciliæ ann. 1277. apud Ughellum tom. 7. pag. 807 :
In Tunnaria vero Palermi annis singulis 50. barilia de mansée de Zurra, et totidem de alia Tunnina deferenda per mare expensis nostris, etc.Tunnariæ Panormitanæ mentio fit etiam in Charta Friderici II. Imp. ann. 1211. apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 144 :
Confirmamus vobis..... decimam omnium piscium Tunnariarum nostrarum Panormi, etc.Vide eumdem pag. 314. 402. 418. tom. 2. pag. 25. Bullarium Casinense tom. 2. pag. 191. Chronicon Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 82. et 95. et Constitutiones Frederici Regis Siciliæ cap. 32. Charta Caroli Regis Sicil. ann. 1275. apud eumdem Ughellum tom. 1. pag. 337 :
Et certa quantitate Tonninæ de Tonnaria curiæ Siciliæ, etc.Charta Willelmi Regis Siciliæ ann. 1176. apud Rocchum Pirrum in Arch. Montis Regal. :
Tonnariam quoque, quæ est in insula, quæ dicitur Fimi..... libere habendam concedimus, ut omni tempore liceat eidem Monasterio ad utilitatem suam officium piscationis Tunnorum...... exercere.Alia ann. 1289 :
Asserens dictam Ecclesiam nullam habere Tonnariam in dicta maritima, nisi Tonum tantum unum, impedit constructionem Tonnariæ in præjudicium Ecclesiæ memoratæ, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tynnina, Eodem intellectu. Notitia Eccl. Cephalædit. apud Rocchum Pirrum in Sicil. sacr.
pag. 485 : Anno Salvatoris 1347. N. abbas ejusdem B. M. de Pedali Ordinis S. Benedicti a Rege Friderico III. obtinuit pro suo monasterio quasdam butticellas Tynninæ singulis annis.
Tunnaria Piscatio, in leg. venditor. D. Commun. præd. De Thynnorum piscatione circa Bosphorum agit
Oppianus lib. 3. et 4. Halieut. Adde Plinium lib. 9. cap. 15.