« »
 
[]« 2 turba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURBA2
2. TURBA, Practicis nostris vulgo Turbe, vel Enqueste par turbe, Inquisitio a judice delegata super usu et more recepto in aliqua provincia :
Ordinatio de inquisitione consuetudinum facienda. Inquiretur de consuetudine in hunc modum : Vocabuntur plures sapientes, carentes suspicione. Ipsis vocatis proponetur eis consuetudo, et dabitur eis in scriptis ; qua proposita, jurabunt quod ipsi dicent, et fideliter referent illud, quod sciunt, et credunt, per os unius ex ipsis, et viderunt usitari super illa consuetudine. Quo juramento prœstito, trahent se ad partem, et deliberabunt, et referent deliberationem illam, et dicent inter quas viderunt illam consuetudinem, et in quo casu, et quo loco, et si fuit judicatum, et de circumstantiis, et omnia redigent in scriptis. Et mittantur ad curiam clausa, sub sigillis inquisitorum, et reddent omnes causam dicti sui, etiam in Turba.
Habetur etiam in veteri Consuetudine Bituricensi, edita a Thomasserio, articulus :
Coment Coustume se doit prouver,
ubi eadem ferme statuuntur. Ejusmodi Turbas amovit Rex Ludovicus XIV. edicto suo anno 1667. art. 13.