« Turcasia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 211c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURCASIA
TURCASIA, Pharetra. Mauritius Episcop. Catanensis in Hist. Translat. corporis S. Agathæ V.
et M. num. 4 :
Artus reliquos, ne quovis indicio possent detegi, in duabus pharetris, quas vulgo Turcasias nominant, attulerunt.Et num. 13 :
Reliquias de Turcasiis reverenter extraxit.Ita etiam apud Bollandistas tom. 1. Febr. pag. 638. Quibus locis Pirrus Tharcassios et Tarcasios habet ; et recte, si vocem Græcanicam ævi inferioris spectemus ; nam ταρϰάσιον hac notione occurrit apud Cananum pag. 19. et alios a Meursio laudatos. Itali etiam Turcasso dicunt, qua voce utuntur Jo. Villaneus lib. 8. cap. 35. et Matthæus Villaneus lib. 6. cap. 54. Nos vero Carquois dicimus. Vide Oct. Ferrarium in Carcasso.