![[]](img/image.png)
TURCISCHA, Vestis species Turcorum propria. Candidus Decembrius in Vita Philippi Vicecomit.
Mediolan. apud Murator. tom. 20. col. 1007 :
Postremo deposito omni ornatu, cum jam gravior esse cœpisset, nihil amplius, quam cubicularibus indutus est tunicis, quas forma strictiores, et ad pedes usque demissas, Turcischas appellant.Vide Turquesium.