« »
 
[]« Turturilla » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 216b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURTURILLA
TURTURILLA, Locus, ubi panis ponitur, Ugutioni. An Turundilla ? Glossæ Isidori : Turturilla, ita dictus locus, in quo corruptelæ fiebant, quod ibi turturi opera daretur, id est, panem. Pro panem alii substituunt peni, alii ganeæ. Falluntur qui Turturilla de loco dici notant, si credimus Grævio. Non dubitat ipse, Turturillos, vel Turturillas dictos esse cinædos, molles, impudicos, qui a militia arcebantur, et in urbe securi erant. Convitium hoc, inquit, a turture derivatum est ; accipiter enim fertur captæ turturi parcere, et pretium salutis accipere, ut tradit Porphyrius lib. 4. Vide Vossium lib. 3. de Vitiis sermonis cap. 53. et Martinium in Lexico.