« Tutare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 217a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUTARE
TUTARE, ex Gallico Tuer, Occidere. Tutare candelam, aut cereum, extinguere,
Galli dicunt : Tuer la chandelle. Ordo Romanus :
Lumen autem Ecclesiæ apud Romanos ab initio cantus nocturni inchoatur extingui ; hoc tamen ordine, ut ab introitu ipsius Ecclesiæ incipiat paulatim Tutari.Mox :
Ubi audierit primam Antiphonam, tenens cannam in manu sua, Tutat lampadem unam ; in fine vero Psalmi ipsius Tutat aliam sinistræ partis.Hac notione utitur etiam Alcuinus de Divinis Offic. pag. 247. et Regula Magistri cap. 19. et 29. Itali Attutare et Stutare, Restinguere dicunt. Jo. Villan. lib. 12. cap. 20 :
Attutarsi la furia dello sfrenato popolo.Porro nostrum tuer, pro occidere, a τύειν, mactare deducit H. Stephanus.