« »
 
[]« Tutupia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 218a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TUTUPIA
TUTUPIA, Capitis tegumentum Clericis proprium, cujusmodi hodie les bonnets quarrez. Statuta Synodalia Nicolai Episc. Andegav. ann. 1265 :
Clerici sive conjugati sive non conjugati, cum in Ecclesiis parochialibus, in quibus commorantur, ad Missam, vel ad Vesperas, veniunt, cum Tutupiis congruentem deferentes tonsuram incedant, psalmodiantes, legentes, et cantantes ibidem cum Presbyteris,..... tamen coram Episcopo, Archidiacono, Archipresbytero, vel Decano suis appareant cum Tutupiis, et amotis caputiis se præsentent.
Acherius tom. 11. Spicil. pag. 208. legit Tutuptiis, suspicaturque forte legendum esse tutulis. Erat autem tutulus, capitis ornamentum seu vitta purpurea, qua crines ad verticem convolvebant Flamines, ut est apud Varronem et Festum.